Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Unde citi ferebamur ad flumen Euphratem, ulteriorem ripam petituri per navem, quam transfretandi causa iumenta et homines, in eo tractu diuturna consuetudo locarat.

Ecce autem Romanum agmen cum equestribus signis disiectum, eminus cernimus, quod persequebatur multitude Persarum, incertum unde impetu tam repentino terga viantum aggressa.

Quo exemplo terrigenas illos, non sinibus terrae emersos, sed exuberanti pernicitate credimus natos, qui quoniam inopini per varia visebantur, σπαρτοί vocitati, humo exsiluisse, vetustate rem[*]( rem, Novák, Her.; materiem, Kiessling; ut cetera, G; rem viatere (see note 5), V.) fabulosius extollente, sunt aestimati.

Hoc malo[*](malo (for viatere, Her.), put after hoc by G.) conciti, cum omne iam esset in celeritate salutis praesidium, per dumeta et silvas montes petimus celsiores, exindeque Melitinam minoris Armeniae oppidum venimus,

v1.p.514
mox[*](mox, Pet.; ubi, W2, vulgo; uos, V.) repertum ducem comitatique[*](comitatique, Her.; comitatumque, Gardt.; comitateque, V.) iam profecturum, Antiochiam revisimus insperati.[*](insperati.At, Her.; interea Sapor et, G; iam impetrata re, Clark; iamimperator et, V (im, added by V2).)

At Persae quia tendere iam introrsus autumno praecipiti haedorumque iniquo[*](haedorumqueiniquo, Pet.; haedorum quem pro, V.) sidere exorto prohibebantur, captives agentes et praedas, remeare cogitabant ad sua.

Inter haec tamen funera direptionesque civitatis excisae, Aeliano comite et tribunis, quorum efficacia diu defensa sunt moenia, stragesque multiplicatae Persarum, patibulis sceleste suffixis, Iacobus et Caesius, numerarii apparitionis magistri equitum aliique protectores, post terga vinctis manibus ducebantur, Transtigritanis qui sollicita quaerebantur industria, nullo infimi summique discrimine, ad unum omnibus contruncatis.

Uxor vero Craugasii, quae retinens pudorem inviolatum, ut matrona nobilis colebatur, maerebat velut orbem alium sine marito visura, quamquam sperabat documentis praesentibus altiora.

In rem itaque consulens suam, et accidentia longe

v1.p.516
ante prospiciens, anxietate bifaria stringebatur, viduitatem detestans et nuptias. Ideo familiarem suum perquam fidum, regionumque Mesopotamiae gnarum, per Izalam montem, inter castella praesidiaria duo Maride et Lorne introiturum, Nisibin occulte dimisit, mandatis arcanisque vitae secretioris, maritum exorans, ut auditis quae contigerint, veniret secum beate victurus.