Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et diu cruentum proelium stetit, nec metu mortis quisquam ex aliqua parte a studio propugnandi removebatur, eoque producta contentione, cum sors partium eventu regeretur indeclinabili, diu laborata moles illa nostrorum, velut terrae quodam tremore quassata[*](quassata, EW2G; quasina, V.) procubuit, et tamquam itinerario aggere, vel superposito ponte, complanatum spatium, quod inter murum[*](murum, G; muros, Kiessling; murorum, V; murorum ambitum, Her.) congestamque forinsecus struem hiabat, patefecit hostibus transitum, nullis obicibus impeditum, et pars pleraque militum deiectorum oppressa vel debilitata cessavit.[*](cessauit, Clark; cessabat, EBG; cessabit, V.)

Concursum est tamen undique ad propulsationem periculi tam abrupti, et festinandi studio aliis impedientibus alios, audacia hostium ipso successu crescebat.

Accitis igitur regis imperio proeliatoribus[*](proeliatoribus, vulgo; praedatoribus, V. oppilatae, Gronov. pater;) universis, strictoque comminus ferro, cum sanguis utrubique immensis caedibus funderetur, oppilatae[*](oppletae, W2; appellate, V.) sunt corporibus fossae latiorque via ideo pandebatur, et concursu copiarum ardenti iam

v1.p.510
civitate oppleta, cum omnis defendendi vel fugiendi spes esset abscisa, pecorum ritu armati et imbelles sine sexus discrimine truncabantur.

Itaque vespera tenebrante, cum adhuc licet iniqua reluctante fortuna, multitudo nostrorum manu conserta distringeretur, in abstrusa quadam parte oppidi cum duobus aliis latens, obscurae praesidio noctis postica per quam nihil servabatur evado, et squalentum peritia locorum, comitumque adiutus celeritate, ad decimum lapidem tandem perveni.