Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Dum apud Amidam hac partium destinatione pugnatur, Ursicinus maerens, quod ex alterius pendebat arbitrio, auctoritatis tune in regendo milite potioris, Sabinianum etiam tum sepulcris haerentem, crebro monebat, ut compositis velitaribus cunctis,

v1.p.484
per imos pedes montium occultis itineribus properarent, quo levium armorum auxilio, siqua fors iuvisset, stationibus interceptis, nocturnas hostium aggrederentur excubias, quae ingenti circumitu vallaverant muros, aut lacessitionibus crebris occuparent obsidioni fortiter adhaerentes.

Quibus Sabinianus renitebatur ut noxiis, palam quidem litteras imperiales praetendens, intacto ubique milite, quicquid geri potuisset impleri debere aperte iubentes, clam vero corde altissimo retinens, saepe in comitatu sibi mandatum, ut amplam omnem adipiscendae laudis decessori suo ardenti studio gloriae circumcideret, etiam ex re publica processuram.

Adeo vel cum exitio provinciarum festinabatur, ne bellicosus homo memorabilis alicuius facinoris auctor nuntiaretur aut socius. Ideoque his attonitus malis, exploratores ad nos saepe mittendo, licet ob custodias artas nullus facile oppidum poterat introire, et utilia agitando complura, nihil proficiens visebatur, ut leo magnitudine corporis et torvitate terribilis, inclusos intra retia catulos periculo ereptum ire non audens, unguibus ademptis et dentibus.

v1.p.486

Sed in civitate, ubi sparsorum per vias cadaverum multitude humandi officia superaret, pestilentia tot malis accessit, verminantium corporum lue tabifica, vaporatis aestibus varioque plebis languore nutrita, quae genera morborum unde oriri solent breviter explicabo.

Nimietatem frigoris aut caloris, vel umoris vel siccitatis, pestilentias gignere philosophi et illustres medici tradiderunt. Unde accolentes loca palustria vel umecta tusses et oculares[*](humecta fusses et oculares, Lind.; umectatus sese ioculares, V.) casus et similia perferunt, contra confines caloribus tepore[*](tepore, G; tempore, V.) febrium arescunt.[*](arescunt, G; arescentes, V; lac. after arescentes, Novák; arescunt frequentes, Her.) Sed quanto ignis materies ceteris est efficacior,[*](materia est acrior ceteris et efficacior suggested by Novák.) tanto ad perimendum celerior siccitas.

Hinc cum decennali bello Graecia desudaret, ne peregrinus poenas dissociati regalis matrimonii lucraretur, huius modi grassante pernicie, telis Apollinis periere complures (qui sol aestimatur).

Atque ut Thucydides exponit, clades illa, quae in Peloponnesiaci belli principiis Athenienses acerbo genere morbi vexavit, ab usque ferventi Aethiopiae

v1.p.488
plaga paulatim proserpens, Atticam occupavit.

Aliis placet auras (ut solent) aquasque vitiatas faetore cadaverum, vel similibus, salubritatis violare maximam partem, vel certe aeris permutationem subitam aegritudines parere leviores.

Affirmant etiam aliqui, terrarum halitu densiore crassatum aera, emittendis corporis spiraminibus resistentem, necare non nullos, qua causa animalia praeter homines cetera iugiter prona, Homero auctore, et experimentis deinceps multis, cum talis incesserit labes, ante novimus interire.

Et prima species luis pandemus appellatur, quae efficit in aridioribus locis agentes, caloribus crebris interpellari, secunda epidemus, quae tempore ingruens, acies hebetat luminum, et concitat periculosos umores, tertia loemodes, quae itidem temporaria est, sed volucri velocitate letabilis.

Hac exitiali peste quassatis,[*](quassatis, Dederichs, Pet.; quassati, V.) paucis intemperantia aestuum[*](intem.perantia aestuum, Her.; intemperanti (second n added by V2) aestu, V.) consumptis, quos multitude augebat, tandem nocte quae diem consecuta est decimum, exiguis imbribus disiecto concreto spiritu et crassato, sospitas retenta est corporum firma.

v1.p.490

Verum inter haec inquies Persa vineis civitatem pluteisque[*]( pluteisque, Bentley, Kiessling; et pluteis, Pet., Mommsen; pluteis, V.) circumdabat, et erigi aggeres coepti, turresque fabricabantur, frontibus ferratis excelsae, quarum fastigiis ballistae locatae sunt singulae, ut a propugnaculis propellerent defensores, levia tamen per funditores et sagittarios proelia ne puncto quidem brevi cessabant.

Erant nobiscum duae legiones Magnentiacae recens e Galliis ductae (ut praediximus) virorum fortium et pernicium, ad planarios conflictus aptorum, ad eas vero belli artes quibus stringebamur, non modo inhabiles, sed contra nimii turbatores, qui cum neque in[*](neque in, E, Lind.; nequem, V.) machinis neque in operum constructione iuvarent, aliquotiens[*]( aliquotiens, Clark; aliquem, V.) stolidius[*](stolidius, G; studiosius, Fletcher; studius, V.) erumpentes, dimicantesque fidentissime minuto numero revertebant, tantum proficientes, quantum in publico (ut aiunt) incendio, aqua unius hominis manu adgesta.

Postremo obseratis portis praecaute vetantibusque[*](praecaute uetantibusque (u., Bentley, Cornelissen), Novák; praecantibusque, V.) tribunis, egredi nequeuntes, frendebant ut bestiae. Verum secutis diebus efficacia eorum eminuit (ut docebimus).

In summoto loco partis meridianae murorum, quae despectat fluvium Tigrim, turris fuit in sublimitatem exsurgens, sub qua hiabant rupes abscisae, ut despici sine vertigine horrenda non posset, unde cavatis fornicibus subterraneis, per radices montis

v1.p.492
scalae ad usque civitatis ducebant planitiem, quo ex amnis alveo haurirentur aquae furtim, ut in omnibus per eas regiones munimentis quae contingunt flumina vidimus, fabre politae.