Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Agitatis itaque sub onere armorum vigiliis, resultabant altrinsecus exortis clamoribus colles, nostris virtutes Constanti Caesaris extollentibus, ut domini rerum et mundi, Persis Saporem saansaan appellantibus et pirosen, quod rex regibus imperans, et bellorum victor interpretatur.

Ac priusquam lux quinta occiperet, signo per lituos dato, ad fervorem similium proeliorum excitae undique inaestimabiles copiae in modum alituum ferebantur, unde longe ac late prospici poterat, campis et convallibus nihil praeter arma micantia ferarum gentium demonstrantibus.

Moxque clamore sublato, cunctis temere prorumpentibus, telorum vis ingens volabat e muris, utque opinari dabatur, nulla frustra mittebantur inter hominum cadentia densitatem. Tot enim nos circumstantibus malis, non obtinendae causa salutis, (ut dixi) sed fortiter moriendi studio flagrabamus, et a diei principio ad usque lucem obscuram, neutrubi proelio inclinato, ferocius quam consultius pugnabatur. Exsurgebant enim terrentium paventiumque[*](paventiumque, Her., cf. Livy, xxii. 5, 4; territorum terrentiumque E. Meurig Davies; ruentium ferientiumque Val.; terrentiumque, V.) clamores, ut prae alacritate consistere sine vulnere vix quisquam possit.

Tandemque nox finem caedibus fecit, et satias aerumnarum

v1.p.482
indutias partibus dederat longiores. Ubi enim quiescendi nobis tempus est datum, exiguas quae supererant vires, continuus cum insomnia labor absumpsit, sanguine et pallente exspirantium facie perterrente, quibus ne suprema quidem humandi solacia tribui sinebant angustiae spatiorum, intra civitatis ambitum non nimium amplae, legionibus septem et promiscua advenarum civiumque sexus utriusque plebe, et militibus aliis paucis, ad usque numerum milium centum[*](centum, added by Clark.) viginti cunctis[*](cunctis, Eyssen.; quinque, Mommsen; concitis, V.) inclusis.

Medebatur ergo suis quisque vulneribus pro possibilitate vel curantium copia, cum quidam graviter saucii, cruore exhausto, spiritus reluctantes efflarent, alii confossi mucronibus frustraque curati,[*](frustraque curati, Novák; post irritam curam, Fletcher; prostratique humi, Clark, cf. xvii. 8, 5, xxii. 1, 2; prostrati curam, V.) animis in ventum solutis, proiciebantur exstincti, aliquorum foratis undique membris mederi periti vetabant, ne offensionibus cassis animae vexarentur afflictae, non nulli vellendis sagittis in ancipiti curatione graviora morte supplicia perferebant.

Dum apud Amidam hac partium destinatione pugnatur, Ursicinus maerens, quod ex alterius pendebat arbitrio, auctoritatis tune in regendo milite potioris, Sabinianum etiam tum sepulcris haerentem, crebro monebat, ut compositis velitaribus cunctis,

v1.p.484
per imos pedes montium occultis itineribus properarent, quo levium armorum auxilio, siqua fors iuvisset, stationibus interceptis, nocturnas hostium aggrederentur excubias, quae ingenti circumitu vallaverant muros, aut lacessitionibus crebris occuparent obsidioni fortiter adhaerentes.

Quibus Sabinianus renitebatur ut noxiis, palam quidem litteras imperiales praetendens, intacto ubique milite, quicquid geri potuisset impleri debere aperte iubentes, clam vero corde altissimo retinens, saepe in comitatu sibi mandatum, ut amplam omnem adipiscendae laudis decessori suo ardenti studio gloriae circumcideret, etiam ex re publica processuram.

Adeo vel cum exitio provinciarum festinabatur, ne bellicosus homo memorabilis alicuius facinoris auctor nuntiaretur aut socius. Ideoque his attonitus malis, exploratores ad nos saepe mittendo, licet ob custodias artas nullus facile oppidum poterat introire, et utilia agitando complura, nihil proficiens visebatur, ut leo magnitudine corporis et torvitate terribilis, inclusos intra retia catulos periculo ereptum ire non audens, unguibus ademptis et dentibus.

v1.p.486