Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

His temporibus Isauri diu quieti post gesta quae superior continet textus, temptatumque Seleuciae civitatis obsidium, paulatim reviviscentes, ut solent verno tempore foveis exsilire serpentes, saltibus degressi scrupulosis et inviis, confertique in cuneos densos per furta et latrocinia finitimos afflictabant, praetenturas militum (ut montani) fallentes, perque rupis et dumeta ex usu facile discurrentes.

Ad quos vi vel ratione sedandos Lauricius, adiecta comitis dignitate, missus est rector, homo civilis prudentiae, qui minis potius quam acerbitate pleraque correxit, adeo ut eo diu provinciam obtinente, nihil accideret, quod animadversione dignum aestimaretur.