Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Materiam autem in infinitum quaestionibus extendendis dedit occasio vilis et parva. Oppidum est Abydum in Thebaidis partis situm extremo.[*](partis situmextreme, Pet.; partis dum extreme, V; parte situm extrema, AG.) Hic Besae dei localiter appellati, oraculum quondam

v1.p.536
futura pandebat, priscis circumiacentium regionum caerimoniis solitum coli.

Et quoniam quidam praesentes, pars per alios desideriorum indice missa scriptura, supplicationibus expresse conceptis, consulta numinum scitabantur, chartulae sive[*](sive, Clark; seu, EBG; saevi, V.) membranae, continentes quae petebantur, post data quoque responsa, interdum remanebant in fano.