Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et inquisitum in haec negotia fortius, nemo qui quidem recte sapiat reprehendet. Nec enim abnuimus salutem legitimi principis, propugnatoris bonorum et defensoris, unde salus quaeritur aliis, consociato studio muniri debere cunctorum; cuius retinendae[*](retinendae, EN, Gardt.; redimendae, WBG; redinendae V.) causa validius, ubi maiestas pulsata defenditur, a quaestionibus vel cruentis, nullam Corneliae leges exemere fortunam.

Sed exsultare maestis casibus effrenate non decet, ne videantur licentia regi subiecti, non potestate. Imitandus sit Tullius, cum parcere vel laedere potuisset, ut ipse affirmat, ignoscendi quaerens causas, non puniendi occasiones, quod iudicis lenti et considerati est proprium.

Tunc apud Daphnen, amoenum illud et ambitiosum Antioohiae suburbanum, visu relatuque horrendum natum est monstrum, infans ore gemino cum dentibus binis et barba, quattuorque oculis,

v1.p.544
et brevissimis duabus auriculis, qui partus ita distortus praemonebat rem publicam in statum verti deformem.