Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Post quae tam saeva, digestis pro securitate limitum[*](limitum, Val.; militum, V.) quae rationes monebant urgentes, Constantius Sirmium redit, ferens de hoste fallaci vindictam, et maturatis quae necessitates temporis poscebant instantes, egressus exinde Constantinopolim petit, ut Orienti iam proximus, cladibus apud

v1.p.534
Amidam mederetur acceptis, et redintegrato supplementis exercitu, impetus regis Persarum pari virium robore cohiberet, quem constabat (ni caelestis ratio impensiorque repelleret cura multorum) Mesopotamia relicta post terga, per extenta spatia signa moturum.

Inter has tamen sollicitudines, velut ex recepto quodam antiquitus more, ad vicem bellorum civilium, inflabant litui quaedam colorata laesae crimina maiestatis, quorum exsecutor et administer, saepe dictus Tartareus[*]( dictus Tartareus, Her. (dictus, W2); dictandus, Val.; dictaneus, V; dictus Catena, Langen (cf. xiv. 5, 8; xv. 3, 4).) ille notarius missus est Paulus, qui peritus artium cruentarum, ut lanista ex commerciis libitinae vel ludi, ipse quoque ex eculeo vel carnifice quaestum fructumque captabat.

Ut enim erat obstinatum fixumque eius propositum ad laedendum, ita nec furtis abstinuit, innocentibus exitialis causas affingens,[*](adfingens dum, G; adfringen *** dum (from dum dum), V; adfingendo, Cornelissen.) dum in calamitosis stipendiis versaretur.

Materiam autem in infinitum quaestionibus extendendis dedit occasio vilis et parva. Oppidum est Abydum in Thebaidis partis situm extremo.[*](partis situmextreme, Pet.; partis dum extreme, V; parte situm extrema, AG.) Hic Besae dei localiter appellati, oraculum quondam

v1.p.536
futura pandebat, priscis circumiacentium regionum caerimoniis solitum coli.