Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Hoc miserae nostrorum captivitatis eventu rex laetus, successusque operiens similes, egressus exinde paulatimque incedens, Amidam die tertio venit.

Cumque primum aurora fulgeret, universa quae videri poterant armis stellantibus coruscabant, ac ferreus equitatus campos opplevit et colles.

Insidens autem equo, ante alios celsior, ipse praeibat agminibus cunctis, aureum capitis arietini figmentum, interstinctum lapillis, pro diademate gestans, multiplici vertice dignitatum, et gentium diversarum comitatu sublimis. Satisque eum constabat, colloquio tenus defensores moenium temptaturum, aliorsum Antonini[*](Antonini dignitate (d. del. m. 1?), V.) consilio festinantem.

Verum caeleste numen ut Romanae rei totius aerumnas intra unius regionis concluderet ambitum, adegerat in immensum se extollentem, credentemque quod viso statim obsessi omnes metu exanimati, supplices venirent in preces.

Portis obequitabat,[*](obequitabat, V; obequita (lac. 1 line) bat, Clark.) comitante cohorte regali, qui dum se prope confidentius inserit, ut etiam vultus eius possit aperte cognosci, sagittis missilibusque ceteris, ob

v1.p.472
decora petitus insignia, corruisset, ni pulvere iaculantium adimente conspectum parte indumenti tragulae ictu discissa, editurus postea strages innumeras evasisset.

Hinc quasi in sacrilegos violati saeviens templi, temeratumque tot regum et gentium dominum praedicans, eruendae urbis apparatu nisibus magnis instabat, et orantibus potissimis ducibus ne profusus in iram a gloriosis descisceret coeptis, leni summatum petitione placatus, postridie quoque super deditione moneri decreverat defensores.

Ideoque cum prima lux advenisset, rex Chionitarum Grumbates, fidenter domino suam[*](domino, Thörnell; Sapori s., Clark; suam, Eyssen.; ano per amna baturus (b to u, V2), V.) operam navaturus, tendebat ad moenia, cum manu promptissima stipatorum, quem ubi venientem iam telo forte contiguum contemplator peritissimus advertisset, contorta ballista, filium eius primae pubis adulescentem, lateri paterno haerentem, thorace cum pectore perforato perfodit,[*](perfodit, G; praecipitem fudit, Novk; praefudit, V.) proceritate et decore corporis aequalibus antestantem.

Cuius occasu in fugam dilapsi populares eius omnes, moxque ne raperetur, ratione iusta regressi, numerosas gentes ad arma clamoribus dissonis concitarunt, quarum concursu ritu grandinis hinc inde convolantibus telis, atrox committitur pugna.

Et post interneciva certamina, ad usque finem diei protenta,

v1.p.474
cum iam noctis esset initium, per acervos caesorum et scaturigines sanguinis aegre defensum caligine tenebrarum extrahitur corpus, ut apud Troiam quondam super comite Thessali ducis exanimi socii[*](exanimi socii Marte, Pet.; exanimes aciem arte, V.) Marte acerrimo conflixerunt.

Quo funere regia maesta, et optimatibus universis cum parente subita clade perculsis, indicto iustitio, iuvenis nobilitate commendabilis et dilectus ritu nationis propriae lugebatur. Itaque ut armari solebat elatus, in amplo quodam suggestu locatur et celso, circaque eum lectuli decem sternuntur, figmenta vehentes hominum mortuorum, ita curate pollincta, ut imagines essent corporibus similes iam sepultis, ac per dierum spatium septem, viri quidem omnes per contubernia et manipulos epulis indulgebant, saltando, et cantando tristia quaedam genera naeniarum, regium iuvenem lamentantes.

Feminae vero miserabili planctu, in primaevo flore succisam spem gentis solitis fletibus conclamabant, ut lacrimare cultrices Veneris saepe spectantur, in sollemnibus Adonidis sacris, quod simulacrum aliquod esse frugum adultarum religiones mysticae docent.