Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Convertuntur ergo ad ea quae amplectenda fortuita daret occasio, spe concepta praeter opinionem exclusi, ac proposito pro abrupto rerum praesentium statu urgenti consilio, Antoninus dicere quid sentiat iussus, orditur, flecti iter suadens in dexterum latus, ut per longiorem circumitum, omnium rerum usu regionum feracium, et consideratione ea qua rectus pergeret hostis, adhuc intactarum, castra duo praesidiaria Barzalo et Claudias[*](Barzalo et Claudias, Kellerbauer; Barzala et Laudias, G; barzaloc te laudias, V.) peterentur, sese ductante, ubi tenuis fluvius prope originem et angustus, nullisque adhuc aquis advenis adolescens, facile penetrari poterit ut vadosus.

His auditis laudatoque suasore, et iusso ducere

v1.p.456
qua norat, agmina cuncta, ab institute itinere conversa, praevium sequebantur.

Quo certis speculationibus cognito, nos disposuimus properare Samosatam, ut superato exinde flumine, pontiumque apud Zeugma et Capersana iuncturis abscisis, hostiles impetus (si iuvisset fors ulla,) repelleremus.

Sed contigit atrox et silentio omni dedecus obruendum. Namque duarum turmarum equites circiter septingenti, ad subsidium Mesopotamiae recens ex Illyrico missi, enerves et timidi, praesidium per eos tractus[*](tractus, Lind.; traductus, V.) agentes, nocturnasque paventes insidias, ab aggeribus publicis vesperi, quando custodiri magis omnes tramites conveniret, longius discedebant.

Hocque observato, eos vino oppresses et somno, viginti milia fere Persarum, Tamsapore et Nohodare ductantibus, nullo prospiciente transgressa, post tumulos celsos vicinos Amidae, occultabantur armata.

Moxque (ut dictum est) cum abituri Samosatam luce etiam tum dubia pergeremus, ab alta quadam specula radiantium armorum splendore perstricti, hostisque adesse excitatius clamitantes, signo dato

v1.p.458
quod ad proelium solet hortari, restitimus conglobati, nec fugam capessere, cum essent iam in contuitu qui sectarentur, nec congredi cum hoste equitatu et numero praevalente, metu indubitatae mortis cautum existimantes.

Denique ex ultima necessitate manibus iam conserendis, cum quid agi oporteat cunctaremur, occiduntur quidam nostrorum, temere procursantes, et urgente utraque parte, Antoninus ambitiosius[*]( ambitiosius, Mommsen; ambitiosum, V. 2) praegrediens agmen,[*](agmen, Her.; agmini, Mommsen; agmina bursicino, V.) ab Ursicino agnitus, et obiurgatorio sonu vocis increpitus, proditorque et nefarius appellatus, sublata tiara, quam capiti summi[*](summi, Damsté; summo, V.) ferebat honoris insigne, desiluit equo, curvatisque membris, humum vultu paene contingens, salutavit patronum appellans et dominum, manus post terga conectens, quod apud Assyrios supplicis indicat formam.

Et Ignosce mihi inquit amplissime comes, necessitate non voluntate ad haec quae novi[*](novi, HBG; moui, Kellerbauer, Eyssen.; nonis, V.) scelesta, prolapso; egere me praecipitem iniqui[*](iniqui, Haupt; inquit, EBG; inquid, V.) flagitatores, ut nosti, quorum avaritiae ne tua quidem excelsa illa fortuna, propugnans miseriis meis, potuit refragari. Simul haec dicens, e medio prospectu abscessit, non aversus, sed dum evanesceret, verecunde retrogradiens et pectus ostentans.