Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Hisque punitis, quaestiones longe serpebant, vexatique multi nocentes sunt et innocentissimi.[*](innocentissimi, Damsté, c.c.; innocentes, V; Fletcher would delete aunt, or write n. simul et innocentes. ) Inter quos etiam

v1.p.420
Valentinus ex primicerio protectorum tribunus, ut conscius inter complures alios tortus aliquotiens supervixit, penitus quid erat gestum ignorans. Ideoque ad iniuriae periculique compensationem, ducis in Illyrico meruit potestatem.

Erat autem idem Barbatio subagrestis, arrogantisque propositi, ea re multis exosus, quod et dum domesticos protectores sub Gallo regeret Caesare, proditor erat et perfidus, et post eius excessum, nobilioris militiae fastu elatus, in Iulianum itidem Caesarem paria confingebat, crebroque detestantibus bonis, sub Augusti patulis auribus multa garriebat et saeva.

Ignorans profecto veteris[*](ueteris, Cornelissen, Schneider; uetus, V.) Aristotelis sapiens dictum, qui Callisthenem sectatorem et propinquum suum ad regem Alexandrum mittens, ei saepe mandabat, ut quam rarissime et iucunde apud hominem loqueretur, vitae potestatem et necis in acie linguae portantem.

Ne sit hoc mirum, homines profutura discernere non numquam et nocentia, quorum mentes cognatas caelestibus arbitramur, animalia ratione carentia salutem suam interdum alto tueri silentio solent, ut exemplum est hoc perquam notum.

Linquentes orientem anseres ob calorem, plagamque petentes occiduam, cum montem penetrare coeperint Taurum, aquilis abundantem, timentes fortissimas volucres, rostra lapillis occludunt, ne eis eliciat vel necessitas extrema clangorem, eisdemque collibus agiliore volatu

v1.p.422
transcursis, proiciunt calculos, atque ita securius pergunt.

Dum apud Sirmium haec diligentia quaeruntur impensa, Orientis fortuna periculorum terribiles tubas reflabat. Rex enim Persidis, ferarum gentium quas placarat adiumentis accinctus, augendique regni cupiditate supra homines flagrans, arma viresque parabat et commeatus, consilia tartareis manibus miscens, et superstitiones[*](superstitiones, Her.; praesciones, Gronov; praestionis, V.) omnes consulens de futuris; hisque satis collectis, pervadere cuncta prima verni temperie cogitabat.

Et cum haec primo rumores, dein nuntii certi perferrent, omnesque suspensos adventantium calamitatum complicaret magna formido, comitatensis fabrica eandem incudem (ut dicitur) diu noctuque tundendo, ad spadonum arbitrium, imperatori suspicaci ac timido intendebat Ursicinum, velut vultus Gorgonei torvitatem, haec saepe taliaque replicans, quod interempto Silvano, quasi paenuria meliorum, ad tuendas partes eoas denuo missus, altius anhelabat.

Hac autem assentandi nimia foeditate, mercari complures nitebantur Eusebi favorem, cubiculi tunc praepositi, apud quem (si vere dici debeat) multa Constantius posuit,[*](posuit, Damsté; potuit, V.)

v1.p.424
ante dicti magistri equitum salutem acriter impugnantis ratione bifaria, quod omnium solus nec opes[*](hopes, Her.; opis, G; opus, V.) eius augebat,[*](augebat, Her.; agebat, V.) ut ceteri, et domo sua non cederet Antiochiae, quam molestissime flagitabat.

Qui ut coluber copia virus exuberans, natorum multitudinem etiam tum aegre serpentium, excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut inter ministeria vitae secretioris, gracilitate vocis semper puerilis et blandae, apud principis aures nimium patulas, existimationem viri fortis invidia gravi pulsarent. Et brevi iussa fecerunt.

Horum et similium taedio iuvat veterem laudare Domitianum, qui licet patris fratrisque dissimilis, memoriam nominis sui inexpiabili detestatione perfudit, tamen receptissima inclaruit lege, qua minaciter interdixerat ne intra terminos iuris dictionis Romanae castraret quisquam puerum; quod ni contigisset, quis eorum ferret examina, quorum raritas[*](raritas, Boxh.; paritas, V.) difficile toleratur?

Actum est tamen cautius, ne (ut fingebat) rursus accitus idem Ursicinus, metu cuncta turbaret, sed cum fors copiam detulisset, raperetur ad mortem.

Haec operientibus illis, et ancipiti cogitatione districtis, nobis apud Samosatam, Commageni

v1.p.426
quondam regni clarissimam sedem, parumper morantibus, repente novi motus rumoribus densis audiuntur et certis.[*](certis, Val.; contextis, Petschenig; concertis, V.) Quos docebit orationis progrediens textus.

Antoninus quidam ex mercatore opulento rationarius apparitor Mesopotamiae ducis, tunc protector exercitatus et prudens, perque omnes illas notissimus terras, aviditate quorundam nexus ingentibus damnis, cum iurgando contra potentis, se magis magisque iniustitia frangi contemplaretur, ad deferendam potioribus gratiam, qui spectabant negotium, inclinatis, ne contra acumina calcitraret, flexus[*](flexus, Pet.; flectens, Mommsen; flectis, V.) in blanditias molliores, confessusque debitum per colludia in nomen fisci translatum, iamque ausurus immania, rimabatur tectius rei publicae membra totius, et utriusque linguae litteras sciens, circa ratiocinia versabatur, qui vel quarum virium milites ubi agant, vel procinctus tempore quo sint venturi[*](quosint uenturi, C. F. W. Muller; q.s. ituri, Bentley; quos intuenturi, V.) describens, itidem armorum et commeatuum copiae, aliaque usui bello futura, an abunde suppetant indefessa scitatione[*]( scitatione, BG, Novk; sciscitatione, EA; indefessas cititatione, V.) percontans.

Et cum[*](cum, Val.; dum, V.) totius Orientis didicisset

v1.p.428
interna, virorum stipendiique parte maxima per Illyricum distributa, ubi distinebatur ex negotiis seriis imperator, allapsuro iam praestituto die solvendae pecuniae, quam per syngrapham debere se confiteri, vi metuque compulsus est, cum omnibus se prospiceret undique periculis opprimendum, largitionum comite ad alterius gratiam infestius perurgente, fugam ad Persas cum coniage liberis et omni vinculo caritatum, ingenti molimine conabatur.

Atque ut lateret stationarios milites, fundum in Iaspide (qui locus Tigridis fluentis adluitur,) pretio non magno mercatur. Hocque commento cum nullus causam veniendi ad extremas Romani limitis partes, iam possessorem cum plurimis auderet exigere, per familiares fidos peritosque nandi, occultis saepe colloquiis cum Tamsapore habitis, qui tractus omnes adversos ducis potestate tune tuebatur, et antea cognitus, misso a Persicis castris auxilio virorum pernicium, lembis impositus, cum omni penatium[*](penatium, Bentley; penatum, AG; paena dum, V.) dulcedine, nocte concubia transfretatur[*](transfretatur, Clark; transfretat rex, V.) ex[*](ex, Mommsen; rex, V.) contraria specie Zopyri illius similis Babylonii proditoris.

Rebus per Mesopotamiam in hunc statum deductis, Palatina cohors palinodiam in exitium concinens nostrum, invenit tandem amplam nocendi fortissimo viro, auctore et incitatore coetu spadonum,

v1.p.430
qui feri et acidi semper, carentesque necessitudinibus ceteris, divitias solas ut filiolas iucundissimas amplectuntur.

Stetitque sententia, ut Sabinianus cultus[*](cultus, Her.; uegetus, Cornelissen and Novák; victus V.) quidem senex et bene nummatus, sed imbellis et ignavus et ab impetranda magisterii dignitate per obscuritatem adhuc longe discretus, praeficiendus eois partibus mitteretur, Ursicinus vero curaturus pedestrem militiam, et successurus Barbationi, ad comitatum reverteretur, quo praesens rerum novarum avidus concitor, (ut iactabant,) a gravibus inimicis et metuendis incesseretur.

Dum haec in castris Constantii quasi per lustra aguntur et scaenam, et diribitores venundatae subito potestatis pretium per potiores diffunditant domos, Antoninus ad regis hiberna perductus, aventer suscipitur, et apicis nobilitatus auctoritate, quo honore participantur mensae regales, et meritorum apud Persas ad suadendum, ferendasque sententias in contionibus ora panduntur, non contis nec remulco (ut aiunt,) id est non flexiloquis ambagibus vel obscuris, sed velificatione plena in rem publicam ferebatur, eundemque incitans regem, ut quondam Maharbal lentitudinis Hannibalem[*](Hannibalem increpans, transposui, c.c.; i. H., V.) increpans, posse eum vincere, sed victoria uti nescire, assidue praedicabat.

Educatus enim in medio, ut rerum

v1.p.432
omnium gnarus, auditorum nanctus vegetos[*](uegetos (eius a corr. of iliis) cf, xxii. 13, 1 Her.; vigiles, G; vigiliis eius, V.) sensus, et aurium delenimenta captantes, nec laudantium, sed secundum Homericos Phaeacas cum silentio admirantium, iam inde quadragesimi anni memoriam replicabat, post bellorum assiduos casus, et maxime apud Hileiam et Singaram, ubi acerrima illa nocturna concertatione pugnatum est, nostrorum copiis ingenti strage confossis, quasi dirimente quodam medio fetiali, Persas nondum Edessam nec pontes Euphratis tetigisse victores quos armipotentia fretos, successibusque magnificis, ita dilatasse decuerat regna,[*](lac. after decuerat indic. Eyssen.; regna added by Schneider; decue ratarenteo, V.) ut[*](ut, added by Eyssen.) toti Asia imperarent,[*](toti Asiae imper(arent), added by Novák.) eo maxime tempore quo diuturnis bellorum civilium motibus, sanguis utrimque Romani roboris fundebatur.

His ac talibus subinde inter epulas sobrius perfuga, ubi de apparatu bellorum et seriis rebus apud eos Graiorum more veterum consultatur, regem incendebat ardentem, ut exacta hieme statim arma fretus fortunae suae magnitudine concitaret, ipse quoque in multis ac necessariis operam suam fidenter promittens.

v1.p.434