Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Gemina itaque ratione visum est habile quod suaserat Caesar, ne pacatorum terrae corrumperentur, neve renitente pugnacissima plebe, pons cum multorum discrimine iungeretur iri[*](Hac. ind. Her., Clark; iri, added by Val., ni by T2; no lac. in V.) in locum ad compaginandum pontem aptissimum.

Quod hostes sollertissime contemplati, per contrarias ripas leniter incedentes, ubi nostros figere tentoria, procul cernebant, ipsi quoque noctes agebant exsomnes, custodientes pervigili studio, ne transitus temptaretur.

Verum cum nostri locum adventarent provisum, vallo fossaque quievere circumdati, et asscito Lupicino in consilium, Caesar certis imperavit tribunis, ut trecentenos pararent cum sudibus milites expedites, quid agi quove iri deberet penitus ignorantes.

Et collecti nocte provecta, impositique omnes quos lusoriae naves quadraginta quae tune aderant solae, ceperunt, decurrere iubentur per flumen, adeo taciti, ut etiam remi suspenderentur, ne barbaros sonitus excitaret undarum, atque mentis agilitate et corporum, dum

v1.p.412
hostes nostrorum ignes observant, adversas perrumpere milites[*](milites, V, deleted by Eyssen., Novák limitis, G.) ripas.