Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et Macrianus quidem cum fratre inter aquilas admissus et signa, stupebat armorum viriumque[*](viriumque, del. Gardt. as dittography.) varium decus, visa tune primitus, proque suis orabat. Vadomarius vero nostris coalitus (utpote vicinus limiti) mirabatur quidem apparatum ambitiosi procinctus, sed vidisse se talia saepe ab adulescentia meminerat prima.

Libratis denique diu consiliis, concordi assensione cunctorum, Macriano quidem et Hariobaudo pax est attributa, Vadomario

v1.p.416
vero, qui suam locaturus securitatem in tuto, et legationis nomine precator venerat, pro Urio et Ursicino et Vestralpo regibus pacem itidem obsecrans, interim responderi non poterat, ne (ut sunt fluxioris fidei barbari) post abitum recreati nostrorum, parum acquiescerent per alios impetratis.

Sed cum ipsi quoque missis legatis, post messes incensas et habitacula, captosque plures et interfectos, ita supplicarent tamquam ipsi[*](ipsi, V; non ipsi, Mommsen.) haec deliquissent in nostros, pacem condicionum similitudine meruerunt. Inter quas id festinatum[*](festinatum, V; destinatum, Cornelissen.) est maxime, ut captives restituerent omnes, quos rapuerant excursibus crebris.

Haec dum in Galliis caelestis corrigit cura, in comitatu Augusti turbo novarum exoritur rerum, a primordiis levibus ad luctus et lamenta progressus. In domo Barbationis, pedestris militiae tunc rectoris, examen apes fecere[*](fecere, G; texere, A, Mommsen; struxere, Pet; pestexere, V (ex above the line, ere added by V2).) perspicuum. Superque hoc ei prodigiorum gnaros sollicite consulenti, discrimen magnum portendi responsum est, coniectura videlicet tali, quod hae volucres post compositas sedes,

v1.p.418
opesque congestas, fumo pelluntur, et turbulento sonitu cymbalorum.