Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Egressurus autem ad procinctum urgentem, cum Alamannorum pagos aliquos esse reputaret

v1.p.406
hostiles, et ausuros immania, ni ipsi quoque ad ceterorum sternerentur exempla, haerebat anxius qua vi qua celeritate, cum primum ratio copiam tribuisset, rumore praecurso, terras eorum invaderet repentinus.

Seditque tandem multa et varia cogitanti, id temptare quod utile probavit eventus. Hariobaudem vacantem tribunum, fidei fortitudinisque notae, nullo conscio legationis specie ad Hortarium miserat regem iam pacatum, ut exinde facile ad collimitia progressus eorum, in quos erant arma protinus commovenda, scitari possit quid molirentur, sermonis barbarici perquam gnarus.

Quo fidenter ad haec patranda digresso, ipse anni tempore opportuno, ad expeditionem undique milite convocato, profectus, id inter potissima mature duxit implendum, ut ante proeliorum fervorem, civitates multo ante excisas ac vacuas[*](excisas ac vacuas, Her.; excisa quas, V.) introiret, receptasque communiret, horrea quin etiam exstrueret pro incensis, ubi condi possit annona, a Britanniis sueta transferri.

Et utrumque perfectum est spe omnium citius. Nam et horrea veloci opere surrexerunt, alimentorumque in eisdem satias condita, et civitates occupatae sunt septem: Castra Herculis Quadriburgium Tricensima et Novesium,

v1.p.408
Bonna Antennacum et Vingo, ubi laeto quodam eventu, etiam Florentius praefectus apparuit subito, partem militum ducens, et commeatuum perferens copiam, sufficientem usibus longis.

Post haec impetrata, restabat adigente necessitatum articulo, receptarum urbium moenia reparari, nullo etiam tum interturbante; idque[*](idque, G; et que, V; consociato labore cunctorum mox est perfectum; unde, Novak between idque and claris. ) claris indiciis apparet, ea tempestate utilitati publicae metu barbaros oboedisse, rectoris amore Romanos.

Reges ex pacto superioris anni aedificiis habilia multa suis misere carpentis, et auxiliarii milites semper munia spernentes huius modi, ad obsequendi sedulitatem Iuliani blanditiis deflexi, quinquagenarias longioresque materias vexere cervicibus ingravate, et fabricandi ministeriis opem maximam contulerunt.

Quae dum diligenti maturantur effectu, Hariobaudes exploratis omnibus rediit, docuitque comperta. Post cuius adventum incitatis viribus omnes venere Mogontiacum, ubi Florentio et Lupicino (Severi successore) destinate certantibus, per pontem illic constitutum transiri debere, renitebatur firmissime Caesar, asserens pacatorum terras non debere calcari, ne (ut saepe contigit) per incivilitatem[*](indiuitatem, V (emended by a later hand).) militis[*](militis, G; militio, V.) occurrentia vastitantis, abrupte foedera frangerentur.

Alamanni tamen omnes quos petebat exercitus, confine periculum cogitantes, Suomarium regem

v1.p.410
amicum nobis ex pactione praeterita monuerunt minaciter, ut a transitu Romanos arceret. Eius enim pagi Rheni ripis ulterioribus adhaerebant. Quo testante resistere solum non posse, in unum coacta barbara multitude venit prope Mogontiacum, prohibitura viribus magnis exercitum, ne transmitteret flumen.

Gemina itaque ratione visum est habile quod suaserat Caesar, ne pacatorum terrae corrumperentur, neve renitente pugnacissima plebe, pons cum multorum discrimine iungeretur iri[*](Hac. ind. Her., Clark; iri, added by Val., ni by T2; no lac. in V.) in locum ad compaginandum pontem aptissimum.

Quod hostes sollertissime contemplati, per contrarias ripas leniter incedentes, ubi nostros figere tentoria, procul cernebant, ipsi quoque noctes agebant exsomnes, custodientes pervigili studio, ne transitus temptaretur.

Verum cum nostri locum adventarent provisum, vallo fossaque quievere circumdati, et asscito Lupicino in consilium, Caesar certis imperavit tribunis, ut trecentenos pararent cum sudibus milites expedites, quid agi quove iri deberet penitus ignorantes.

Et collecti nocte provecta, impositique omnes quos lusoriae naves quadraginta quae tune aderant solae, ceperunt, decurrere iubentur per flumen, adeo taciti, ut etiam remi suspenderentur, ne barbaros sonitus excitaret undarum, atque mentis agilitate et corporum, dum

v1.p.412
hostes nostrorum ignes observant, adversas perrumpere milites[*](milites, V, deleted by Eyssen., Novák limitis, G.) ripas.

Dum haec celerantur, Hortarius rex nobis antea foederatus, non novaturus quaedam, sed amicus finitimis quoque suis, reges omnes et regales et regulos ad convivium corrogatos retinuit, epulis ad usque vigiliam tertiam gentili more extentis; quos discedentes inde casu nostri ex improviso adorti, nec interficere nec corripere ullo genere potuerunt, tenebrarum equorumque adiumento, quo dubius impetus trusit, abreptos; lixas vero vel servos, qui eos pedibus sequebantur, (nisi quos exemit discrimine temporis obscuritas) occiderunt.

Cognito denique transitu Romanorum,[*](transit Romanorum, Clark, c.c. R.t., V.) qui tune perque expeditiones praeteritas, ibi levamen sumere laborum opinabantur, ubi hostem contingeret inveniri, perculsi reges eorumque populi, qui pontem ne strueretur, studio servabant intento, metu exhorrescentes diffuse vertuntur in pedes; et indomito furore sedato, necessitudines opesque suas transferre longius festinabant. Statimque difficultate omni depulsa, ponte constrato, sollicitarum gentium opinione praeventa, visus in barbarico miles per Hortarii regna transibat intacta.

Ubi vero terras infestorum etiam tum tetigit

v1.p.414
regum, urens omnia rapiensque,[*](rapiensque, G; rapinisque, V.) per medium rebellium solum grassabatur intrepidus.

Postque saepimenta fragilium penatium inflammata, et obtruncatam hominum multitudinem, visosque cadentes multos aliosque supplicantes, cum ventum fuisset ad regionem (cui Capillacii vel Palas nomen est) ubi terminales lapides Alamannorum[*](Romanorum, V, def. Norden.) et Burgundiorum confinia distinguebant, castra sant posita, ea propter ut Macrianus et Hariobaudus, germani fratres et reges, susciperentur impavidi, qui propinquare sibi perniciem sentientes, venerant pacem anxiis animis precaturi.

Post quos statim rex quoque Vadomarius venit, cuius erat domicilium contra Rauracos, scriptisque Constantii[*](Constantii, Clark, c.c.; Constanti, V.) principis, quibus commendatus est artius, allegatis, leniter susceptus est (ut[*](ut, added by Henr. Val.; ut conducebat, Hadr. Val.; V omits.) decebat), olim ab Augusto in clientelam rei Romanae susceptus.

Et Macrianus quidem cum fratre inter aquilas admissus et signa, stupebat armorum viriumque[*](viriumque, del. Gardt. as dittography.) varium decus, visa tune primitus, proque suis orabat. Vadomarius vero nostris coalitus (utpote vicinus limiti) mirabatur quidem apparatum ambitiosi procinctus, sed vidisse se talia saepe ab adulescentia meminerat prima.

Libratis denique diu consiliis, concordi assensione cunctorum, Macriano quidem et Hariobaudo pax est attributa, Vadomario

v1.p.416
vero, qui suam locaturus securitatem in tuto, et legationis nomine precator venerat, pro Urio et Ursicino et Vestralpo regibus pacem itidem obsecrans, interim responderi non poterat, ne (ut sunt fluxioris fidei barbari) post abitum recreati nostrorum, parum acquiescerent per alios impetratis.

Sed cum ipsi quoque missis legatis, post messes incensas et habitacula, captosque plures et interfectos, ita supplicarent tamquam ipsi[*](ipsi, V; non ipsi, Mommsen.) haec deliquissent in nostros, pacem condicionum similitudine meruerunt. Inter quas id festinatum[*](festinatum, V; destinatum, Cornelissen.) est maxime, ut captives restituerent omnes, quos rapuerant excursibus crebris.