Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Numerium Narbonensis paulo ante rectorem, accusatum ut furem, inusitato censorio vigore, pro tribunali palam admissis volentibus audiebat, qui cum infitiatione defenderet obiecta, nec posset in quoquam confutari, Delphidius orator acerrimus, vehementer eum impugnans, documentorum inopia percitus, exclamavit: Ecquis, florentissime Caesar, nocens esse poterit usquam, si negare sufficiet? Contra quem Iulianus prudenter motus ex tempore, Ecquis ait innocens esse poterit, si accusasse sufficiet? Et haec quidem et huius modi multa civilia.

Egressurus autem ad procinctum urgentem, cum Alamannorum pagos aliquos esse reputaret

v1.p.406
hostiles, et ausuros immania, ni ipsi quoque ad ceterorum sternerentur exempla, haerebat anxius qua vi qua celeritate, cum primum ratio copiam tribuisset, rumore praecurso, terras eorum invaderet repentinus.

Seditque tandem multa et varia cogitanti, id temptare quod utile probavit eventus. Hariobaudem vacantem tribunum, fidei fortitudinisque notae, nullo conscio legationis specie ad Hortarium miserat regem iam pacatum, ut exinde facile ad collimitia progressus eorum, in quos erant arma protinus commovenda, scitari possit quid molirentur, sermonis barbarici perquam gnarus.