Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Quibus paratis, petit primos omnium Francos, eos videlicet quos consuetudo Salios appellavit,
Dictoque citius secutus profectos, Severo duce misso per ripam, subito cunctos aggressus, tamquam fulminis turbo perculsit, iamque precantes potius quam resistentes, in opportunam clementiae partem effectu victoriae flexo, dedentes se cum opibus liberisque suscepit.
Chamavos itidem ausos similia adortus, eadem celeritate partim cecidit, partim acriter repugnantes, vivosque captos, compegit in vincula, alios praecipiti fuga repedantes[*](repedantes, Bentley; trepidantes, V.) ad sua, ne militem spatio longo defatigaret, abire interim permisit innocuos; quorum legatis paulo postea missis precatum consultumque rebus suis, humi prostratis sub obtutibus eius, pacem hoc tribuit pacto, ut ad sua redirent incolumes.
Cunctis igitur ex voto currentibus, studio pervigili properans, modis omnibus utilitatem fundare provinciarum, munimenta tria recta serie superciliis imposita fluminis Mosae, subversa dudum obstinatione barbarica, reparare pro tempore cogitabat, et ilico sunt instaurata, procinctu paulisper omisso.
Atque[*](atque, BG; utque, V; utque id, Novák, Pet.) ut consilium prudens celeritas faceret tutum, ex annona decem dierum et septem, quam in[*]( in, E2G; ad, A; V omits.) expeditionem pergens vehebat cervicibus miles, portionem subtractam in eisdem condidit castris, sperans ex Chamavorum segetibus id suppleri posse quod ablatum est.
Longe autem aliter accidit. Frugibus enim nondum etiam maturis, miles, expensis quae portabat, nusquam reperiens victus, extrema minitans Iulianum compellationibus incessebat et probris, Asianum appellans Graeculum et fallacem, et specie sapientiae stolidum. Utque inveniri solent quidam inter armatos verborum volubilitate conspicui, haec et similia multa strepebant:
Quo trahimur spe meliorum abolita,
Et nequi nos turbarum existimet concitores, pro vita loqui sola testamur, non aurum neque argentum petentes, quae olim nec contrectare potuimus nec videre, ita nobis negata, velut contra rem publicam, tot suscepisse labores et pericula confutatis.
Et erat ratio iusta querellarum. Inter tot enim rerum probabilium cursus, articulosque necessitatum ancipites, sudoribus Gallicanis miles exhaustus, nec donativum meruit nec stipendium, iam inde ut Iulianus illo est missus, ea re quod nec ipsi quod daret suppetere poterat usquam, nec Constantius erogari more solito permittebat.
Hocque exinde claruit fraude potius quam tenacitate committi, quod cum idem Caesar petenti ex usu gregario cuidam, ut barbas detonderet, dedisset aliquid vile, contumeliosis calumniis appetitus est a Gaudentio notario, ad explorandos eius actus diu morato per Gallias, quem postea ipse interfici iusserat, ut[*](ut, added by EG; V omits.) loco monstrabitur competenti.