Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Postremo si morem gerere suadenti volueris recte, contemne partem exiguam, semper luctificam et cruentam, ut cetera regas securus, prudenter reputans medellarum quoque artifices urere non numquam et secare et partes corporum amputare, ut reliquis uti liceat integris, hocque bestias factitare: quae cum advertant cur maximo opere capiantur, illud propria sponte amittunt, ut vivere deinde possint impavidae.

Id sane pronuntio, quod si haec mea legatio redierit irrita, post tempus

v1.p.336
hiemalis quietis exemptum, viribus totis accinctus, fortuna condicionumque aequitate spem successus secundi fundante, venire, quoad ratio siverit, festinabo.”

His litteris diu libratis, recto pectore (quod dicitur) considerateque responsum est, hoc modo:

Victor terra marique Constantius, semper Augustus, fratri meo Sapori regi salutem plurimam dico.

Sospitati quidem tuae gratulor ut futurus (si velis,) amicus, cupiditatem vero semper indeflexam fusiusque vagantem, vehementer insimulo.

Mesopotamiam poscis ut tuam, perindeque Armeniam, et suades integro corpori adimere membra quaedam, ut salus eius deinceps locetur in solido, quod infindendum[*](infidendeum, Damsté, cf. Val. Flacc. i. 687; infringendum, Haupt; in fundendum, V.) est potius quam ulla consensione firmandum. Accipe igitur veritatem, non obtectam praestigiis, sed perspicuam, nullisque minis inanibus perterrendam.

Praefectus praetorio meus, opinatus aggredi negotium publicae utilitati conducens, cum duce tuo per quosdam ignobiles, me inconsulto, sermones conseruit super pace. Non refutamus hanc nec repellimus: adsit modo cum decore et honestate, nihil pudori nostro praereptura vel maiestati.

Est enim absonum et insipiens nunc cum[*](nunc cum, Clark; cum, Es2 BG; nam, Bentley; num, V.) gestarum rerum ordines (placatae sint aurae invidiae!) nobis multipliciter

v1.p.338
illuxerunt, cum deletis tyrannis, totus orbis Romanus nobis obtemperat, ea prodere, quae contrusi[*](contrusi, Bentley, Haupt; contra si, V.) in orientales angustias, diu servavimus inlibata.

Cessent autem quaeso formidines, quae nobis intentantur ex more, cum ambigi nequeat, non inertia nos sed modestia, pugnas interdum excepisse potius quam intulisse, et nostra quotiens lacessimur, fortissimo bonae conscientiae[*](boneconscientiae, Novák, cf. xvi. 7, 7, etc.; benevolentiae, V.) spiritu defensare, id experiendo legendoque scientes, in proeliis quibusdam raro rem titubasse Romanam, in summa vero bellorum numquam ad deteriora prolapsam.

Hanc legationem nullo impetrato remissam,— nec enim effrenatae regis cupiditati responderi amplius quicquam potuit—post paucissimos dies secutus est Prosper comes et Spectatus tribunus, et notarius itemque Eustathius, Musoniano suggerente philosophus, ut opifex suadendi; imperatoris scripta perferentes et munera, enisuri apparatum interim Saporis arte quadam suspendere, ne[*](ne, added by Clark; ut, BG; dum, Bentley; V omits.) supra humanum modum provinciae munirentur arctoae.

v1.p.340

Inter quae ita ambigua, Iuthungi Alamannorum pars Italicis conterminans tractibus, obliti pacis et foederum, quae adepti sunt obsecrando, Raetias turbulente vastabant, adeo ut etiam oppidorum temptarent obsidia praeter solitum.

Ad quos repellendos cum valida manu missus Barbatio, in locum Silvani peditum promotus magister, ignavus sed verbis effusior, alacritate militum vehementer erecta, prostravit acerrime multos, ita ut exigua portio, quae periculi metu se dedit in fugam, aegre dilapsa, lares[*](lares, N2 E2, Gardt.; res, V.) suos non sine lacrimis reviseret et lamentis.

Huic pugnae Nevitta, postea consul, equestris praepositus turmae, et adfuisse et fortiter fecisse firmatur.

Eisdem diebus terrae motus horrendi, per Macedoniam Asiamque et Pontum, assiduis pulsibus oppida multa concusserunt et montes. Inter monumenta tamen multiformium aerumnarum, eminuere Nicomediae clades, Bithyniae urbium matris, cuius ruinarum eventum vere breviterque absolvam.

v1.p.342

Primo lucis exortu, diem nonum kal. Septembrium, concreti nubium globi nigrantium, laetam paulo ante caeli speciem confuderunt, et amendato solis splendore, nec contigua vel apposita cernebantur; ita oculorum obtutu praestricto, humo involutus crassae caliginis squalor insedit.

Dein velut numine summo fatales contorquente manubias, ventosque ab ipsis excitante cardinibus, furentium incubuit procellarum, cuius impetu pulsorum auditus est montium gemitus, et elisi litoris fragor, haecque secuti typhones atque presteres, cum horrifico tremore terrarum, civitatem et suburbana funditus everterunt.

Et quoniam acclivitate collium aedes pleraeque vehebantur, aliae super alias concidebant, reclangentibus cunctis sonitu ruinarum immenso. Inter quae clamoribus variis celsa culmina resultabant, quaeritantium coniugium liberosque, et siquid necessitudines artae .

Post horam denique secundam (multo[*](non multo, Eyssen.; paulo, Bentley; multo, V.) ante tertiam) aer iam sudus et liquidus latentes retexit funereas strages. Non nulli enim superruentium ruderum vi nimia constipati, sub ipsis interiere ponderibus; quidam collo tenus aggeribus

v1.p.344
obruti, cum superesse possent siqui iuvissent, auxiliorum inopia necabantur; alii lignorum exstantium acuminibus fixi pendebant.

Uno ictu caesi complures, paulo ante homines promiscae strages cadaverum cernebantur. Quosdam domorum inclinata fastigia intrinsecus servabant[*](seruabant, N. Bentley, Novák; serabant, E, Haupt; sepiebant, R. Unger; serebant, V.) intactos, angore et inedia consumendos. Inter quos Aristaenetus affectatam recens dioecensin curans vicaria potestate, quam Constantius ad honorem uxoris Eusebiae, Pietatis cognominarat, animam hoc casu cruciatam diutius exhalavit.

Alii subita magnitudine ruinae oppressi, eisdem adhuc molibus conteguntur. Collisis quidam capitibus, vel umeris praesectis aut cruribus, inter vitae mortisque confinia, aliorum adiumenta paria perferentium implorantes, cum obtestatione magna deserebantur.