Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ideoque non nisi infirmato imperii robore temptari talia suspicatus, latius semet extentans, pacis amplectitur nomen, et condiciones proposuit graves, missoque cum muneribus Narseo quodam legato, litteras ad Constantium dedit nusquam a genuino fastu declinans, quarum hunc fuisse accepimus sensum:

“Rex regum Sapor, particeps siderum, frater Solis et Lunae, Constantio Caesari fratri meo salutem plurimam dico.

Gaudeo tandemque mihi placet, ad optimam viam te revertisse, et incorruptum aequitatis agnovisse suffragium, rebus ipsis expertum pertinax alieni cupiditas quas aliquotiens ediderit strages.

Quia igitur veritatis ratio soluta esse debet et

v1.p.334
libera, et celsiores fortunas idem loqui decet atque sentire, propositum meum in pauca conferam reminiscens, haec quae dicturus sum me saepius replicasse.

Ad usque Strymona flumen et Macedonicos fines tenuisse maiores imperium[*](imperium, added by Clark c.c.; V omits.) meos, quoque vestrae testantur; haec me convenit flagitare (ne sit arrogans quod affirmo) splendore virtutumque insignium serie, vetustis regibus antistantem. Sed ubique mihi cordi est recta ratio,[*](rectaratio, Erfurdt; moderatio or ratio, Val.; recordatio, V.) cui coalitus ab adulescentia prima, nihil umquam paenitendum admisi.

Ideoque Armeniam recuperare cum Mesopotamia debeo, avo meo composita fraude praereptam. Illud apud nos numquam in acceptum feretur,[*](feretur, Haupt; fretus, V.) quod asseritis vos exsultantes, nullo discrimine virtutis ac doli, prosperos omnes laudari debere bellorum eventus.

Postremo si morem gerere suadenti volueris recte, contemne partem exiguam, semper luctificam et cruentam, ut cetera regas securus, prudenter reputans medellarum quoque artifices urere non numquam et secare et partes corporum amputare, ut reliquis uti liceat integris, hocque bestias factitare: quae cum advertant cur maximo opere capiantur, illud propria sponte amittunt, ut vivere deinde possint impavidae.