Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Est autem obeliscus asperrimus lapis, in figuram metae cuiusdam sensim ad proceritatem consurgens excelsam, utque radium imitetur, gracilescens paulatim, specie quadrata in verticem productus angustum, manu levigatus artifici.

Formarum autem innumeras notas, hieroglyphicas appellatas, quas ei undique videmus incisas, initialis sapientiae vetus insignivit auctoritas.

Volucrum enim ferarumque etiam alieni mundi genera multa sculpentes, ut[*](ut before ad, Clark; after aetates, Val.; uti, Gronov; V omits.) ad aevi quoque sequentis aetates, impetratorum vulgatius perveniret memoria, promissa vel soluta regum vota monstrabant.

Non enim ut nunc litterarum numerus praestitutus et facilis exprimit,

v1.p.322
quicquid humana mens concipere potest, ita prisci quoque scriptitarunt Aegyptii, sed singulae litterae singulis nominibus serviebant et verbis; non numquam significabant integros sensus.

Cuius rei scientiam[*](scientiam, Eyssen.; scientia in, V.) his interim duobus exemplis monstrari sufficiet:[*](duobus exemplis monstrari sufficiet, Novák (d.e. expediam, Schneider); lac. indicated by Clark; exemplum without lac., V.) per vulturem naturae vocabulum pandunt, quia mares nullos posse inter has alites inveniri, rationes memorant physicae, perque speciem apis mella conficientis, indicant regem, moderatori cum iucunditate aculeos quoque innasci debere his rerum insignibus[*](rerum insignibus, Novák; signibus (signis, V3), V.) ostendentes. Et similia plurima.

Et quia sufflantes adulatores ex more Constantium id sine modo strepebant, quod cum Octavianus Augustus obeliscos duos ab civitate transtulisset Aegyptia, quorum unus in Circo Maximo alter in Campo locatus est Martio, hunc recens advectum, difficultate magnitudinis territus, nec contrectare ausus est nec movere, discant qui ignorant, veterem principem translatis aliquibus hunc intactum ideo praeterisse, quod Deo Soli speciali munere dedicatus, fixusque intra ambitiosi templi delubra, quae contingi non poterant, tamquam apex omnium eminebat.

Verum Constantinus id parvi ducens, avulsam hanc molem sedibus suis, nihilque committere in religionem

v1.p.324
recte existimans, si ablatum uno templo miraculum Romae sacraret, id est in templo mundi totius, iacere diu perpessus est, dum translationi pararentur utilia. Quo convecto per alveum Nili, proiectoque Alexandriae, navis amplitudinis antehac inusitatae aedificata est, sub trecentis remigibus agitanda.

Quibus ita provisis, digressoque vita principe memorato, urgens effectus intepuit, tandemque sero impositus navi, per maria fluentaque Tibridis, velut paventis, ne quod paene ignotus miserat Nilus, ipse parum sub emeatus[*](emeatuss, G, Clark; emneatu, V.) sui discrimine moenibus alumnis inferret, defertur in vicum Alexandri, tertio lapide ab urbe seiunctum. Unde chamulcis impositus, tractusque lenius per Ostiensem portam piscinamque publicam, Circo illatus est Maximo.

Sola post haec restabat erectio, quae vix aut ne vix quidem sperabatur posse compleri. At ea ita est facta: aggestis erectisque digestisque ad perpendiculum[*](at ea erectisque, Novák; digestis ad perpendiculum, Haupt; idestisque periculum, V.) altis trabibus (ut machinarum cerneres nemus) innectuntur vasti funes et longi, ad speciem multiplicium liciorum, caelum densitate nimia subtexentes. Quibus colligatus mons ipse effigiatus scriptilibus elementis, paulatimque in

v1.p.326
arduum per inane[*](in arduum per inane, Eyssen.; id per arduum inane, V.) protentus, diu[*](diuque, BG; diutius, Her.) pensilis, hominum milibus multis tamquam molendinarias rotantibus metas, cavea locatur in media, eique sphaera superponitur ahenea, aureis lamminis nitens, qua confestim vi ignis divini contacta, ideoque sublata, facis imitamentum infigitur[*](infigitur, Val.; infigura, V.) aereum, itidem auro imbracteatum, velut abundanti flamma candentis.

Secutaeque aetates alios transtulerunt, quorum unus in Vaticano, alter in hortis Sallusti, duo in Augusti monumento erecti sunt.