Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Est autem obeliscus asperrimus lapis, in figuram metae cuiusdam sensim ad proceritatem consurgens excelsam, utque radium imitetur, gracilescens paulatim, specie quadrata in verticem productus angustum, manu levigatus artifici.

Formarum autem innumeras notas, hieroglyphicas appellatas, quas ei undique videmus incisas, initialis sapientiae vetus insignivit auctoritas.

Volucrum enim ferarumque etiam alieni mundi genera multa sculpentes, ut[*](ut before ad, Clark; after aetates, Val.; uti, Gronov; V omits.) ad aevi quoque sequentis aetates, impetratorum vulgatius perveniret memoria, promissa vel soluta regum vota monstrabant.

Non enim ut nunc litterarum numerus praestitutus et facilis exprimit,

v1.p.322
quicquid humana mens concipere potest, ita prisci quoque scriptitarunt Aegyptii, sed singulae litterae singulis nominibus serviebant et verbis; non numquam significabant integros sensus.