Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ad quos eximendos periculo, Francorum egressa, cum captos comperisset et asportatos, nihil amplius ausa, repedavit ad sua, hisque perfectis, acturus hiemem revertit Parisios Caesar.

Quia igitur plurimae gentes vi maiore collaturae capita sperabantur, dubia bellorum coniectans, sobrius rector magnis curarum molibus stringebatur. Dumque per indutias, licet negotiosas et breves, aerumnosis possessorum damnis mederi posse credebat, tributi ratiocinia dispensavit.

Cumque Florentius praefectus praetorio, cuncta permensus (ut contendebat,) quicquid in capitatione deesset, ex conquisitis se supplere firmaret, talium gnarus, animam prius amittere quam hoc sinere fieri memorabat.

Norat enim huius modi provisionum, immo eversionum, ut verius dixerim, insanabilia vulnera, saepe ad ultimam egestatem provincias contrusisse,[*](contrusisse, Bentley; conduxisse, Mommsen; contrax. ) quae res (ut docebitur postea,) penitus evertit Illyricum.

Ob quae praefecto praetorio ferri non posse clamante, se repente

v1.p.316
factum infidum, cui Augustus summam commiserit rerum, Iulianus eum sedatius leniens, scrupulose computando et vere, docuit non sufficere solum, verum etiam exuberare capitationis calculum ad commeatuum necessarios apparatus.

Nihilo minus tamen, diu postea indictionale augmentum oblatum sibi nec recitare nec subnotare perpessus, humi proiecit. Litterisque Augusti monitus ex relatione praefecti, non agere ita perplexe, ut videretur parum Florentio credi, rescripsit, gratandum esse si provincialis, hinc inde vastatus, saltem sollemnia praebeat nedum incrementa quae nulla supplicia egenis possent hominibus extorquere. Factumque est et deinde, unius animi firmitate, ut praeter solita nemo Gallis quicquam exprimere conaretur.

Denique,[*](conaretur. Denique, Val.; conaretur (lac. 21 letters) inique, V.) inusitato exemplo, id petendo Caesar impetraverat a praefecto, ut secundae Belgicae multiformibus malis oppressae, dispositio sibi committeretur, ea videlicet lege, ut nec praefectianus nec praesidialis apparitor ad solvendum quemquam urgeret. Quo levati solatio cuncti, quos in curam susceperat suam,[*](curam susceperat suam W2; cura (lac. 11 letters) separat suam, V.) nec interpellati, ante praestitutum tempus debita contulerunt.

v1.p.318

Inter haec recreandarum exordia Galliarum, administrante secundam adhuc Orfito praefecturam, obeliscus Romae in circo erectus est maximo. Super quo nunc (quia tempestivum est) pauca discurram.

Urbem priscis saeculis conditam, ambitiosa moenium strue et portarum centum quondam aditibus celebrem, hecatompylos Thebas, institutores ex facto cognominarunt, cuius vocabulo provincia nunc usque Thebais appellatur.

Hanc inter exordia pandentis se late Carthaginis, improviso excursu duces oppressere Poenorum, posteaque reparatam, Persarum rex ille Cambyses, quoad vixerat alieni cupidus et immanis, Aegypto perrupta aggressus est, ut opes exinde raperet invidendas, ne deorum quidem donariis parcens.

Qui dum inter praedatores turbulente concursat, laxitate praepeditus indumentorum, concidit pronus, ac suomet pugione, quem aptatum femori dextro gestabat, subita vi ruinae nudato, vulneratus paene letaliter interisset.

Longe autem postea Cornelius Gallus Octaviano res tenente Romanas, Aegypti procurator, exhausit civitatem plurimis interceptis, reversusque cum furtorum arcesseretur, et populatae provinciae, metu nobilitatis acriter indignatae, cui

v1.p.320
negotium spectandum dederat imperator, stricto incubuit ferro. Is est (si recte existimo) Gallus poeta, quem flens quodam modo in postrema Bucolicorum parte Vergilius carmine leni decantat.

In hac urbe inter delubra[*](delubra, Cornelissen; labra, V.) ingentia, diversasque moles, figmenta Aegyptiorum numinum exprimentes, obeliscos vidimus plures, aliosque iacentes et comminutos, quos antiqui reges bello domitis gentibus, aut prosperitatibus summarum rerum elati, montium venis vel apud extremos orbis incolas perscrutatis , et[*](et, added by Clark; V omits; erectosque, BG.) erectos dis superis in religione dicarunt.

Est autem obeliscus asperrimus lapis, in figuram metae cuiusdam sensim ad proceritatem consurgens excelsam, utque radium imitetur, gracilescens paulatim, specie quadrata in verticem productus angustum, manu levigatus artifici.

Formarum autem innumeras notas, hieroglyphicas appellatas, quas ei undique videmus incisas, initialis sapientiae vetus insignivit auctoritas.