Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Diu igitur ibi morati, cum obstinatissimum regem, nisi harum regionum dominio sibi adiudicato, obdurescentem ad suscipiendam cernerent pacem, negotio redierunt infecto.
Post quod id ipsum condicionum robore pari impetraturi, Lucillianus missus est comes, et Procopius tunc notarius, qui postea nodo quodam violentae necessitatis adstrictus, ad res consurrexerat[*](consurrexerat, Novák; consurrexit, HAG; consurrexerit, V.) novas.
Haec per orbis varias partes uno eodemque anno sunt gesta. At in Galliis cum in meliore statu res essent, et Eusebium atque Hypatium fratres sublimarent vocabula consulum, Iulianus contextis successibus clarus, apud Parisios hibernans,[*](apudParisios hibernans, Clark; apud hibernans (ns from s, V2), V.) sequestratis interim sollicitudinibus bellicis, haut minore cura provinciarum fortunis multa conducentia disponebat, diligenter observans nequem tributorum sarcina praegravaret, neve potentia praesumeret
Idque ea re levi labore correxit, quod ipse iurgia dirimens, ubi causarum cogebat magnitude vel personarum, erat indeclinabilis iustorum iniustorumque distinctor.
Et licet multa sint eius laudanda in huius modi controversiis, unum tamen sufficiet poni, ad cuius similitudinem acta vel dicta sunt.
Numerium Narbonensis paulo ante rectorem, accusatum ut furem, inusitato censorio vigore, pro tribunali palam admissis volentibus audiebat, qui cum infitiatione defenderet obiecta, nec posset in quoquam confutari, Delphidius orator acerrimus, vehementer eum impugnans, documentorum inopia percitus, exclamavit: Ecquis, florentissime Caesar, nocens esse poterit usquam, si negare sufficiet? Contra quem Iulianus prudenter motus ex tempore, Ecquis ait innocens esse poterit, si accusasse sufficiet? Et haec quidem et huius modi multa civilia.
Egressurus autem ad procinctum urgentem, cum Alamannorum pagos aliquos esse reputaret
Seditque tandem multa et varia cogitanti, id temptare quod utile probavit eventus. Hariobaudem vacantem tribunum, fidei fortitudinisque notae, nullo conscio legationis specie ad Hortarium miserat regem iam pacatum, ut exinde facile ad collimitia progressus eorum, in quos erant arma protinus commovenda, scitari possit quid molirentur, sermonis barbarici perquam gnarus.
Quo fidenter ad haec patranda digresso, ipse anni tempore opportuno, ad expeditionem undique milite convocato, profectus, id inter potissima mature duxit implendum, ut ante proeliorum fervorem, civitates multo ante excisas ac vacuas[*](excisas ac vacuas, Her.; excisa quas, V.) introiret, receptasque communiret, horrea quin etiam exstrueret pro incensis, ubi condi possit annona, a Britanniis sueta transferri.
Et utrumque perfectum est spe omnium citius. Nam et horrea veloci opere surrexerunt, alimentorumque in eisdem satias condita, et civitates occupatae sunt septem: Castra Herculis Quadriburgium Tricensima et Novesium,