Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Postremo ego quoque hostilis vocabuli spolium prae me fero, secundo Sarmatici cognomentum, quod vos unum idemque sentientes, mihi (ne sit arrogans dicere,) merito tribuistis.

Post hunc dicendi finem contio omnis alacrior solito, aucta spe potiorum et lucris, vocibus festis in laudes imperatoris adsurgens, deumque ex usu testata non posse Constantium vinci, tentoria repetit laeta. Et reductus imperator ad regiam, otioque bidui recreatus, Sirmium cum pompa triumphali regressus est, et militares numeri destinatas remearunt ad[*](ad, added by Clark, c.c.; before destinatas, C. F. W. Miller; V omits.) sedes.

Hisce eisdem diebus, Prosper et Spectatus atque Eustathius, legati ad Persas (ut supra docuimus) missi, Ctesiphonta reversum regem adiere, litteras perferentes[*](perferentes, Kellerbauer; praeferentes, V.) imperatoris et munera, poscebantque rebus integris pacem, et mandatorum

v1.p.402
principis[*](principis, added by Clark, c.c.) memores, nusquam ab utilitate Romanae rei maiestateque discedebant, amicitiae foedus sub hac lege firmari debere adseverantes, ne super turbando Armeniae vel Mesopotamiae statu quicquam moveretur.

Diu igitur ibi morati, cum obstinatissimum regem, nisi harum regionum dominio sibi adiudicato, obdurescentem ad suscipiendam cernerent pacem, negotio redierunt infecto.

Post quod id ipsum condicionum robore pari impetraturi, Lucillianus missus est comes, et Procopius tunc notarius, qui postea nodo quodam violentae necessitatis adstrictus, ad res consurrexerat[*](consurrexerat, Novák; consurrexit, HAG; consurrexerit, V.) novas.

Haec per orbis varias partes uno eodemque anno sunt gesta. At in Galliis cum in meliore statu res essent, et Eusebium atque Hypatium fratres sublimarent vocabula consulum, Iulianus contextis successibus clarus, apud Parisios hibernans,[*](apudParisios hibernans, Clark; apud hibernans (ns from s, V2), V.) sequestratis interim sollicitudinibus bellicis, haut minore cura provinciarum fortunis multa conducentia disponebat, diligenter observans nequem tributorum sarcina praegravaret, neve potentia praesumeret

v1.p.404
aliena, aut hi versarentur in medio, quorum patrimonia publicae clades augebant, vel iudicum quisquam ab aequitate deviaret impune.

Idque ea re levi labore correxit, quod ipse iurgia dirimens, ubi causarum cogebat magnitude vel personarum, erat indeclinabilis iustorum iniustorumque distinctor.

Et licet multa sint eius laudanda in huius modi controversiis, unum tamen sufficiet poni, ad cuius similitudinem acta vel dicta sunt.

Numerium Narbonensis paulo ante rectorem, accusatum ut furem, inusitato censorio vigore, pro tribunali palam admissis volentibus audiebat, qui cum infitiatione defenderet obiecta, nec posset in quoquam confutari, Delphidius orator acerrimus, vehementer eum impugnans, documentorum inopia percitus, exclamavit: Ecquis, florentissime Caesar, nocens esse poterit usquam, si negare sufficiet? Contra quem Iulianus prudenter motus ex tempore, Ecquis ait innocens esse poterit, si accusasse sufficiet? Et haec quidem et huius modi multa civilia.

Egressurus autem ad procinctum urgentem, cum Alamannorum pagos aliquos esse reputaret

v1.p.406
hostiles, et ausuros immania, ni ipsi quoque ad ceterorum sternerentur exempla, haerebat anxius qua vi qua celeritate, cum primum ratio copiam tribuisset, rumore praecurso, terras eorum invaderet repentinus.