Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

His sequestratis Limigantes quoque fortitudine superavimus pari, interfectisque pluribus, alios periculi declinatio adegit suffugia petere latebrarum palustrium.

Hisque secundo finitis eventu, lenitatis tempus aderat tempestivae. Limigantes ad loca migrare compulimus longe discreta, ne in perniciem nostrorum se commovere possent ulterius et pepercimus plurimis, et Zizaim praefecimus Liberis, dicatum nobis futurum et fidum, plus aestimantes creare quam auferre barbaris regem, hoc decore augente sollemnitatem, quod eisdem quoque rector tributus antehac electus est et acceptus.

Quadruplex igitur praemium, quod unus procinctus absolvit, nos quaesivimus et res publica, primo ultione parta de grassatoribus noxiis, deinde quod vobis abunde sufficient ex hostibus capta.[*](capta, Novák; captivis, V.) His enim virtutem oportet esse contentam, quae sudore quaesivit et dexteris.

Nobis amplae facultates opumque sunt magni thesauri, si[*](si, added by Bentley, Haupt; V omits.) integra

v1.p.400
omnium patrimonia nostri labores et fortitudo servarint. Hoc enim boni principis menti, hoc successibus congruit prosperis.