Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Fugientes tamen aliqui tela, incendiorumque magnitudinem, amnis vicini se commisere gurgitibus, peritia nandi ripas ulteriores occupare posse sperantes, quorum plerique summersi necati sunt, alii iaculis periere confixi, adeo ut abunde cruore diffuso, meatus fluminis spumaret immensi; ita per elementum utrumque, Sarmatas vincentium ira virtusque delevit.

Placuerat igitur post hunc rerum ordinem

v1.p.390
cunctis adimi spem omnem vitaeque solacium. Et post lares incensos, raptasque familias, navigia iussa sunt colligi, ad indagandos eos quos a nostrorum acie ulterior discreverat ripa.

Statimque ne alacritas intepesceret pugnatorum, impositi lintribus, per abdita ducti, velites expediti occuparunt latibula Sarmatarum, quos repentinus fefellit aspectus, gentiles lembos et nota remigia conspicantes.

Ubi vero procul micantibus telis, quod verebantur, propinquare senserunt, ad suffugia locorum palustrium se[*](se, added by NG (deleted by Löfstedt); V omits.) contulerunt, eosque secutus infestius miles, caesis plurimis ibi victoriam repperit, ubi nec caute posse consistere, nec audere aliquid credebatur.

Post absumptos paene diffusosque Amicenses, petiti sunt sine mora Picenses, ita ex regionibus appellati conterminis; quos tutiores fecere sociorum aerumnae, rumorum assiduitate compertae. Ad quos opprimendos, (erat enim arduum sequi per diversa conspersos, imprudentia viarum arcente,) Taifalorum auxilium et Liberorum adaeque Sarmatarum assumptum est.

Cumque auxiliorum agmina locorum ratio separaret, tractus contiguos Moesiae sibi miles elegit, Taifali proxima

v1.p.392
suis sedibus obtinebant, Liberi terras occupaverant e regione sibi oppositas.

Quae[*](quae, restored and lac. indicated by Clark.) perpessi[*](perpessi, added by Pet.; contemplantes, by Günther.) Limigantes territique subactorum exemplis et subitum[*](subitum, Pet.; subacie, D2W2; subacrum, V.) prostratorum, diu haesitabant ambiguis mentibus, utrum oppeterent an rogarent, cum utriusque rei suppeterent documenta non levia. Vicit tamen ad ultimum coetu seniorum urgente, dedendi sese[*](sese, Her. c. c.; se, V.) consilium. Variaeque palmae victoriarum accessit eorum quoque supplicatio, qui armis libertatem invaserant, et reliqui eorum[*](reliqui eorum, G; re iniquiore, Her.; reliqui ore, V.) cum precibus, ut superatos et imbelles dominos aspernati, fortioribus visis inclinavere cervices.

Accepta itaque publica fide, deserto montium propugnaculo, ad castra Romana convolavit eorum pars maior, diffusa per spatia ampla camporum, cum parentibus et natis atque coniugibus, opumque vilitate, quam eis ratio furari permisit.

Et qui animas amittere potius, quam cogi solum vertere putabantur, dum licentem amentiam libertatem existimarent, parere imperiis, et sedes alias suscipere sunt assensi, tranquillas et fidas, ut nec bellis vexari, nec mutari seditionibus possint. Eisdemque ex sententia (ut credebatur,) acceptis,

v1.p.394
quievere paulisper, post feritate nativa in exitiale scelus erecti, ut congruo docebitur textu.

Hoc rerum prospero currente successu, tutela Illyrico competens gemina est ratione firmata, cuius negotii duplicem magnitudinem imperator aggressus utramque perfecit. Infidis attritis stratisque,[*](attritis stratisque; scripsi (cf. 28 below,), in lac. indicated by Haupt; infidis exules populous without lac., V.) exsules populos (licet mobilitate suppares[*](suppares, Haupt; supra*res, V.) ) acturos tamen paulo verecundius, tandem reductos in avitis sedibus collocavit. Eisdemque ad gratiae cumulum, non ignobilem quempiam regem, sed quem ipsi antea sibi praefecere regalem, imposuit, bonis animi corporisque praestantem.