Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Qui confundente metu consilia, ad Victohalos discretos longius confugerunt, obsequi defensoribus, (ut in malis) optabile, quam servire[*](seruire, W2 A, Novák; seruire suis, G; seruire seruitutem (cf. Gell. i. 12, 5), Her.; seruitute, V.) mancipiis arbitrati; quae deplorantes, post impetratam veniam recepti in fidem, poscebant praesidia libertati, eosque iniquitate rei permotus, inspectante omni exercitu, convocatos allocutus verbis mollioribus imperator, nulli nisi sibi ducibusque Romanis parere praecepit.

Atque ut restitutio libertatis haberet dignitatis augmentum, Zizaim regem eisdem praefecit, conspicuae fortunae tum insignibus aptum profecto, (ut res docuit) et fidelem, nec discedere quisquam post haec gloriose gesta permissus est, antequam (ut placuerat) remearent nostri captivi.

His in barbarico gestis, Bregetionem castra commota

v1.p.380
sunt, ut etiam ibi belli Quadorum reliquias, circa illos agitantium tractus, lacrimae vel sanguis extingueret. Quorum regalis Vitrodorus, Viduari filius regis, et Agilimundus subregulus, aliique optimates et iudices, variis populis praesidentes, viso exercitu in gremio regni solique genitalis, sub gressibus militum iacuere,[*](militum iacuere, Clark, Novák, c.c.; i.m., V.) et adepti veniam iussa fecerunt, sobolemque suam obsidatus pignore (ut obsecuturi condicionibus impositis) tradiderunt, eductisque mucronibus, quos[*](quos, added by EW2BG; V omits.) pro numinibus colunt, iuravere se permansuros in fide.

His (ut narratum est) secundo finitis eventu, ad Limigantes, Sarmatas servos, ocius signa transferri utilitas publica flagitabat, quos erat admodum nefas, impune multa et nefaria perpetrasse. Nam velut obliti priorum, tunc erumpentibus Liberis, ipsi quoque tempus aptissimum nancti, limitem perrupere Romanum, ad hanc solam fraudem dominis suis hostibusque concordes.

Deliberatum est

v1.p.382
tamen, id quoque lenius vindicari, quam criminum magnitudo poscebat, hactenus ultione porrecta, ut ad longinqua translati, amitterent copiam nostra vexandi, quos pericula formidare monebat scelerum conscientia diutius commissorum.