Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

His ex aequo bonoque compositis Usafer in preces admissus est, Arahario pertinaciter obstrepente, firmanteque pacem quam ipse meruit, ei quoque debere proficere, ut participi licet inferiori, et obtemperare suis imperiis consueto.

Verum quaestione discussa, aliena potestate eripi Sarmatae iussi (ut semper Romanorum clientes,) offerre obsides quietis vincula conservandae, gratanter amplexi sunt.

Ingerebat autem se post haec maximus numerus catervarum confluentium nationum et regum, suspendi a iugulis suis gladios obsecrantium, postquam Araharium impune compererat abscessisse; et pari modo ipsi quoque adepti pacem quam poscebant, accitos ex intimis regni procerum filios obsidatus sorte opinione celerius obtulerunt, itidemque captivos (ut placuerat) nostros, quos haut minore gemitu perdidere quam suos.

v1.p.378

Quibus ordinatis translata est in Sarmatas cura, miseratione dignos potius quam simultate. Quibus incredibile quantum prosperitatis[*](prosperitatis, G; in prosperitatis, V.) haec attulit causa: ut verum illud aestimaretur, quod opinantur quidam, fatum vinci principis potestate vel fieri.

Potentes olim ac nobiles[*](ac nobiles, Lind.; potente soli magnobiles, V.) erant huius indigenae regni, sed coniuratio clandestina servos armavit in facinus. Atque ut barbaris esse omne ius in viribus adsuevit, vicerunt dominos ferocia pares, et[*](et, V.; sed, vulgo.) numero praeminentes.

Qui confundente metu consilia, ad Victohalos discretos longius confugerunt, obsequi defensoribus, (ut in malis) optabile, quam servire[*](seruire, W2 A, Novák; seruire suis, G; seruire seruitutem (cf. Gell. i. 12, 5), Her.; seruitute, V.) mancipiis arbitrati; quae deplorantes, post impetratam veniam recepti in fidem, poscebant praesidia libertati, eosque iniquitate rei permotus, inspectante omni exercitu, convocatos allocutus verbis mollioribus imperator, nulli nisi sibi ducibusque Romanis parere praecepit.

Atque ut restitutio libertatis haberet dignitatis augmentum, Zizaim regem eisdem praefecit, conspicuae fortunae tum insignibus aptum profecto, (ut res docuit) et fidelem, nec discedere quisquam post haec gloriose gesta permissus est, antequam (ut placuerat) remearent nostri captivi.