Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Dum haec ita aguntur, Romae Artemius curans vicariam praefecturam, pro Basso quoque agebat,
Augusto inter haec quiescenti per hiemem apud Sirmium, indicabant nuntii graves et crebri, permixtos Sarmatas et Quados, vicinitate et similitudine morum armaturaeque concordes, Pannonias Moesiarumque alteram cuneis incursare dispersis.
Quibus ad latrocinia magis quam aperto habilibus Marti, hastae sunt longiores et loricae ex cornibus rasis et laevigatis, plumarum specie linteis indumentis innexae; equorumque plurimi ex usu castrati, ne aut feminarum visu exagitati, raptentur, aut in subsidiis ferocientes, prodant hinnitu densiore vectores.
Et per spatia discurrunt amplissima, sequentes alios vel ipsi terga vertentes, insidendo
Aequinoctio itaque temporis verni confecto, imperator coacta militum valida manu, ductu laetioris fortunae profectus, cum ad locum aptissimum pervenisset, flumen Histrum exundantem[*]( exundans (with comma), Novák, c.c.; exundantem, V.) pruinarum iam resoluta congerie, super navium foros ponte contexto transgressus, populandis barbarorum incubuit terris. Qui itinere festinato praeventi, catervasque bellatoris exercitus iugulis suis imminere cernentes, quem nondum per anni tempus colligi posse rebantur, nec spirare ausi nec stare, sed vitantes exitium insperatum, semet omnes effuderunt in fugam.
Stratisque plurimis, quorum gressus vinxerat timor, si[*](si, Mommsen; hi, E2 A; ii, BG; his, V.) quos exemit celeritas morti, inter latebrosas convalles montium occultati, videbant patriam ferro pereuntem, quam vindicassent profecto, si vigore quo discesserant restitissent.
Gerebantur haec in ea parte Sarmatiae, quae secundam prospectat Pannoniam, parique fortitudine circa[*](circa, W2 HTE, Val.; contra, DG; c_c_, V.) Valeriam opes barbaras urendo rapiendoque occurrentia militaris turbo vastabat.
Cuius cladis immensitate permoti, posthabito latendi consilio, Sarmatae petendae specie pacis, agmine tripertito agentes, securius
Aderant autem ilico Sarmatis periculorum Quadi participes, qui noxarum saepe socii fuerant indiscreti, sed ne eos quidem prompta iuvit audacia, in discrimina ruentes aperta.