Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Nec non etiam in Pompeium obtrectatores iniqui, multa scrutantes, cum nihil unde vituperari deberet, inveniretur, duo haec observarunt ludibriosa et irrita: quod genuino quodam more caput digito uno scalpebat, quodque aliquandiu tegendi ulceris causa deformis fasciola candida crus colligatum gestabat:[*](colligatum gestabat (habebat, Novák), Her., cf. Val. Max. vi. 2, 7; collibatanz, V.) quorum alterum factitare ut dissolutum, alterum ut novarum rerum cupidum asserebant; nihil interesse oblatrantes argumento subfrigido, quam partem corporis redimiret regiae maiestatis insigni; eum virum, quo nec fortior nec autem cautior[*](nec autem cautior, Walter; nec cautior, WBG; nec amantior, Haupt; ne cautautior, V.) quisquam patriae fuit, ut documenta praeclara testantur.

Dum haec ita aguntur, Romae Artemius curans vicariam praefecturam, pro Basso quoque agebat,

v1.p.368
qui recens promotus urbi praefectus, fatali decesserat sorte, cuius administratio seditiones perpessa est turbulentas, nec memorabile quicquam habuit quod narrari sit dignum.

Augusto inter haec quiescenti per hiemem apud Sirmium, indicabant nuntii graves et crebri, permixtos Sarmatas et Quados, vicinitate et similitudine morum armaturaeque concordes, Pannonias Moesiarumque alteram cuneis incursare dispersis.

Quibus ad latrocinia magis quam aperto habilibus Marti, hastae sunt longiores et loricae ex cornibus rasis et laevigatis, plumarum specie linteis indumentis innexae; equorumque plurimi ex usu castrati, ne aut feminarum visu exagitati, raptentur, aut in subsidiis ferocientes, prodant hinnitu densiore vectores.

Et per spatia discurrunt amplissima, sequentes alios vel ipsi terga vertentes, insidendo

v1.p.370
velocibus equis et morigeris, trahentesque singulos, interdum et binos, uti permutatio vires foveat iumentorum, vigorque otio integretur alterno.