Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quo cognito ad indignationem iustam Iulianus erectus, cum munerandus venisset ex more, quattuor comites eius, quorum ope et fide maxime nitebatur, non ante absolvit, dum omnes rediere captivi.

Ad colloquium tandem accitus a Caesare, trementibus oculis adorato, victorisque superatus aspectu, condicione difficili premebatur, hac scilicet ut quoniam consentaneum erat, post tot secundos eventus, civitates quoque reparari, vi barbarorum excisas, carpenta et materias ex opibus suis suorumque praeberet; et haec pollicitus imprecatusque (si perfidum quicquam egisset,) luenda sibi cruore supplicia, ad propria remeare permissus est. Annonam enim transferre, ita ut Suomarius, ea re compelli non potuit, quod ad internicionem regione eius vastata, nihil inveniri poterat quod daretur.

Ita reges illi tumentes quondam immaniter, rapinisque ditescere assueti nostrorum, Romanae

v1.p.364
potentiae iugo subdidere colla iam domita, et velut inter tributarios nati et educati, obsecundabant imperiis ingravate. Quibus hoc modo peractis, disperso per stationes milite consuetas, ad hiberna regressus est Caesar.

Haec cum in comitatu Constantii subinde noscerentur—erat enim necesse, tamquam apparitorem, Caesarem super omnibus gestis ad Augusti referre scientiam—omnes qui plus poterant in palatio, adulandi professores iam docti, recte consulta prospereque completa vertebant in deridiculum, talia sine modo strepentes insulse: In odium venit cum victoriis suis capella, non homo, ut hirsutum Iulianum carpentes, appellantesque loquacem talpam et purpuratam simiam et litterionem Graecum, et his congruentia plurima. Atque ut tintinnabula[*](tintinnabula, R. Unger; tintinnacula, V, Clark.) principi resonantes, audire haec taliaque gestienti, virtutes eius obruere verbis impudentibus conabantur ut segnem incessentes et timidum et umbratilem, gestaque secus verbis comptioribus exornantem; quod non primitus accidit.

Namque ut solet amplissima quaeque[*](amplissima quaeque, Bentley, Eyssen.; amplissimaque, V.) gloria obiecta esse semper invidiae, legimus in veteres

v1.p.366
quoque magnificos duces vitia criminaque, etiam si inveniri non poterant, finxisse malignitatem, spectatissimis actibus eorum offensam.

Ut Cimonem Miltiadis filium, insimulatum incesti,[*](incesti, added by Lind.; lac. before saepe, Gardt.; intemperantiae, Val.) qui saepe ante et[*](ante qui prope, BG; saepe ante et V (no lac.).) prope Eurymedonta Pamphylium flumen Persarum populum delevit innumerum, coegitque gentem insolentia semper elatam obsecrare suppliciter pacem; Aemilianum itidem Scipionem ut somniculosum aemulorum incusari malivolentia, cuius impetrabili vigilantia, obstinatae in perniciem Romae, duae potentissimae sunt urbes excisae.

Nec non etiam in Pompeium obtrectatores iniqui, multa scrutantes, cum nihil unde vituperari deberet, inveniretur, duo haec observarunt ludibriosa et irrita: quod genuino quodam more caput digito uno scalpebat, quodque aliquandiu tegendi ulceris causa deformis fasciola candida crus colligatum gestabat:[*](colligatum gestabat (habebat, Novák), Her., cf. Val. Max. vi. 2, 7; collibatanz, V.) quorum alterum factitare ut dissolutum, alterum ut novarum rerum cupidum asserebant; nihil interesse oblatrantes argumento subfrigido, quam partem corporis redimiret regiae maiestatis insigni; eum virum, quo nec fortior nec autem cautior[*](nec autem cautior, Walter; nec cautior, WBG; nec amantior, Haupt; ne cautautior, V.) quisquam patriae fuit, ut documenta praeclara testantur.