Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et eam cum concessione praeteritorum sub hac meruit lege, ut captivos redderet nostros, et quotiens sit necesse, militibus alimenta praeberet, susceptorum vilium more securitates accipiens pro illatis: quas si non ostendisset in tempore, sciret se rursus eadem flagitandum.[*](eadem flagitandum, Pet., Niemeyer; ea defatigandum, V.)

Quod ita recte dispositum est, impraepedite completo, Hortari nomine petendus erat regis alterius pagus, et quia nihil videbatur deesse praeter ductores, Nesticae tribuno scutariorum, et Chariettoni viro fortitudinis mirae, imperaverat Caesar, ut magna quaesitum industria, comprehensumque offerrent sibi captivum, et correptus velociter, adulescens ducitur Alamannus, pacto obtinendae salutis pollicitus itinera se monstraturum.

Hoc progresso secutus exercitus, celsarum arborum obsistente concaede, ire protinus vetabatur. Verum per circuitus longos et flexuosos ubi[*](flexuosos ubi, Her.; flexu dissos, V.) ventum est tandem ad loca, ira quisque percitus armorum urebat agros et[*](et, before pecora, Her., Clark; before ira, V.) peoora diripiebat et ,

v1.p.362
resistentesque sine ulla parsimonia contruncabant.

His malis perculsus, rex cum multiplices legiones,[*](legiones, Hadr. Val.; regiones, V; regionum direptiones, Her.) vicorumque reliquias cerneret exustorum, ultimas fortunarum iacturas adesse iam contemplatus, oravit ipse quoque veniam, facturum se imperanda iurandi exsecratione promisit.[*](promisit, tr. after exsecratione, Novák; after universes, V.) Captivos[*](captivos, scripsi; captivosque added by Haupt; lac. after exsecratione, Her., Clark.) restituere universos—id enim cura agebatur impensiore—iussus fidem non praestitit.[*](iussuspraestitit, added by Novák; lac. indicated by Clark, Her.) Detentisque plurimis reddidit paucos.

Quo cognito ad indignationem iustam Iulianus erectus, cum munerandus venisset ex more, quattuor comites eius, quorum ope et fide maxime nitebatur, non ante absolvit, dum omnes rediere captivi.