Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Tune illud apud Aquitanos evenit, quod latior fama vulgarat. Veterator quidam ad lautum convivium rogatus et mundum, qualia sunt in his regionibus plurima, cum vidisset linteorum toralium purpureos[*](purpureos, Giinther; per duos, V.) clavos ita latissimos, ut sibi vicissim arte ministrantium cohaererent, mensamque operimentis paribus tectam, anteriorem chlamydis partem utraque manu vehens intrinsecus, structuram omnem ut amictus adornaverat principalis; quae res patrimonium dives evertit.

Malignitate simili quidam agens in rebus in Hispania ad cenam itidem invitatus, cum inferentes vespertina lumina pueros exclamasse audisset ex usu vincamus, verbum sollemne[*](uerbum, Her., sollemne, Lind.; perun (lac. 8 letters) lemne (lac. 11 letters), V.) interpretatum atrociter delevit nobilem domum.

Haec taliaque ideo magis magisque crescebant, quod Constantius impendio timidus et de vita sollicitus,[*](etsollicitus, Novák in lac. of 18 letters.) semper se ferro peti[*](ferro peti, Novák; feriri, EBG; ferri, V.) sperabat, ut Dionysius tyrannus ille Siciliae, qui ob hoc idem vitium

v1.p.238
et tonstrices docuit filias, necui alieno ora committeret leviganda, aedemque brevem, ubi cubitare sueverat, alta circumdedit fossa eamque ponte solubili superstravit, cuius disiectos asseres et axiculos secum in somnum abiens transferebat, eosdemque compaginabat, lucis initio processurus.

Inflabant itidem has malorum civilium bucinas potentes in regia, ea re ut damnatorum petita bona suis accorporarent, essetque materia per vicinitates eorum late grassandi.

Namque ut documenta liquida prodiderunt, proximorum fauces aperuit primus omnium Constantinus, sed eos medullis provinciarum saginavit Constantius.

Sub hoc enim ordinum singulorum auctores, infinita cupidine divitiarum arserunt, sine iustitiae distinctione vel recti, inter ordinarios iudices Rufinus primus praefectus praetorio, et inter militares equitum magister Arbetio, praepositusque cubiculi Eusebius,[*](Eusebius, Lind.; Lucillianus (?), Val.; laps (lac. 19 letters) annus, V.) --- anus quaestor, et in urbe Anicii, quorum ad avorum[*](quorum ad auorum, Pet.; aniciique (la c. 27 letters), uorum, V.) aemulationem posteritas tendens, satiari numquam potuit cum possessione multo maiore.

v1.p.240

At Persae in oriente per furta et latrocinia potius quam (ut solebant antea) per concursatorias pugnas, hominum praedas agitabant et pecorum, quas[*](quas, C. F. W. Müller; quis, V.) non numquam lucrabantur ut repentini, aliquotiens superati multitudine militum amittebant, interdum nihil conspicere[*](conspicere, C. F W. Miller (con from cu in percumittebantur of V); prospicere, V.) prorsus quod poterat rapi permittebantur.

Musonianus tamen praefectus praetorio, multis (ut ante diximus) bonis artibus eruditus, sed venalis et flecti a veritate pecunia facilis, per emissarios quosdam, fallendi perstringendique gnaros, Persarum scitabatur consilia, assumpto in deliberationes huius modi Cassiano Mesopotamiae duce, stipendiis et discriminibus indurato diversis.

Qui cum fide concinente speculatorum aperte cognossent Saporem in extremis regni limitibus, suorum sanguine fuso multiplici, aegre propulsare gentes infestas, Tamsaporem ducem parti nostrae contiguum, occultis per ignotos milites temptavere colloquiis, ut si copiam fors dedisset, suaderet regi per litteras pacem tandem aliquando cum principe Romano firmare, ut hoc facto ab occidentali latere omni[*](ab occidentali latere omni (ab unolatere, scripseram), Novák; a latere damni, Clark, Mommsen; latere adomnis, V.) securus, perduelles involaret[*](inuolaret, Novák; aduolaret, V.) assiduos.

Paruit Tamsapor, hisque fretus refert ad regem, quod bellis acerrimis Constantius implicatus, pacem postulat precativam. Dumque ad

v1.p.242
Chionitas et Eusenos[*](Cusenos, Marquart.) haec scripta mittuntur, in quorum confiniis agebat hiemem Sapor, tempus interstitit longum.

Haec dum per eoas partes et Gallias pro captu temporum disponuntur, Constantius quasi cluso[*](quasi cluso, Her.; quam recluso, V.) Iani templo stratisque hostibus cunctis, Romam visere gestiebat, post Magnenti exitium absque nomine ex sanguine Romano triumphaturus.

Nec enim gentem ullam bella cientem per se superavit, aut victam fortitudine suorum comperit ducum, vel addidit quaedam imperio, aut usquam in necessitatibus summis primus vel inter primos est visus, sed ut pompam nimis extentam, rigentiaque auro vexilla, et pulcritudinem stipatorum ostenderet agenti tranquillius populo, haec vel simile quicquam videre nec speranti umquam nec optanti.

Ignorans fortasse, quosdam veterum principum in pace quidem lictoribus fuisse contentos, ubi vero proeliorum ardor nihil perpeti poterat segne, alium anhelante rabido flatu ventorum lenunculo se commisisse piscantis, alium ad Deciorum exempla vovisse pro re publica spiritum, alium

v1.p.244
hostilia castra per semet ipsum cum militibus infimis explorasse, diversos denique actibus inclaruisse magnificis, ut glorias suas posteritatis celebri memoriae[*](memoriae, Kiessling; memoria, V.) commendarent.

Ut igitur multa quaeque consumpta sunt in apparatu regio, pro meritis cuilibet munera reddita,[*](regio reddita, BG in lac. of 17 letters.) secunda Orfiti praefectura, transcurso Ocriculo, elatus honoribus magnis, stipatusque agminibus formidandis, tamquam acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum[*](eum, Bentley, Günther; eo, V.) contuitu pertinaci intentis.

Cumque urbi propinquaret, senatus officia, reverendasque patriciae stirpis effigies, ore sereno contemplans, non ut Cineas ille Pyrri legatus, in unum coactam multitudinem regum, sed asylum mundi totius adesse existimabat.

Unde cum se vertisset ad plebem, stupebat qua celebritate[*](celebritate, Bentley; celeritate, V.) omne quod ubique est hominum genus confluxerit Romam. Et tamquam Euphraten armorum specie territurus aut Rhenum, altrinsecus praeeuntibus signis, insidebat aureo solus ipse carpento, fulgenti claritudine lapidum variorum, quo micante lux quaedam misceri videbatur alterna.

Eumque post antegressos multiplices alios, purpureis subtegminibus texti, circumdedere dracones, hastarum aureis gemmatisque summitatibus illigati, hiatu vasto perflabiles, et ideo velut ira perciti sibilantes, caudarumque volumina relinquentes in ventum.

Et

v1.p.246
incedebat hinc inde ordo geminus armatorum, clipeatus atque cristatus, corusco lumine radians, nitidis loricis indutus, sparsique cataphracti equites (quos clibanarios dictitant) personati thoracum muniti tegminibus, et limbis ferreis cincti, ut Praxitelis manu polita crederes simulacra, non viros; quos laminarum circuli tenues, apti corporis flexibus ambiebant, per omnia membra diducti, ut quocumque artus necessitas commovisset, vestitus congrueret, iunctura cohaerenter aptata.

Augustus itaque faustis vocibus appellatus, non montium[*](appellatus, EG; non, added by Her.; montium, Val.; appella (lac. 10 letters) otium, V.) litorumque intonante fragore cohorruit, talem se tamque immobilem, qualis in provinciis suis visebatur, ostendens.

Nam et corpus perhumile curvabat portas ingrediens celsas, et velut collo munito, rectam aciem luminum tendens, nec dextra vultum nec laeva flectebat et[*](et, added by Clark; V omits; asyndeton def. Heilmann.) (tamquam figmentum hominis) nec[*](nec, Clark; nam, V; non, AG.) cum rota concuteret nutans, nec spuens, aut os aut nasum tergens vel fricans, manumve agitans visus est umquam.