Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Res monuit super hoc eodem Eutherio pauca subserere, forsitan non credenda, ea re quod si Numa Pompilius vel Socrates bona quaedam dicerent de spadone, dictisque religionum adderent fidem, a veritate descivisse arguebantur. Sed inter vepres rosae nascuntur, et inter feras non nullae mitescunt, itaque carptim eius praecipua, quae sunt comperta, monstrabo.

Natus in Armenia sanguine libero, captusque a finitimis hostibus, etiam tum parvulus

v1.p.228
abstractis geminis Romanis mercatoribus venundatus, ad palatium Constantini deducitur; ubi paulatim adulescens rationem[*]( paulatim adulescens rationem, Val.; paulatim (lac. 14 letters) acules (lac. 9 letters) irationem, V.) recte vivendi, sollertiamque ostendebat, litteris quantum tali fortunae satis esse poterat eruditus, cogitandi inveniendique dubia et scrupulosa, acumine nimio praestans, immensum quantum memoria vigens, benefaciendi avidus plenusque iusti consilii, quem si Constans imperator olim ex adulto iamque[*](adultoiamque, Val.; adulto (lac. 14 letters) tamque, V.) maturum audiret, honesta suadentem et recta, nulla vel venia certe digna peccasset.

Is praepositus cubiculi etiam Iulianum aliquotiens corrigebat, Asiaticis coalitum moribus, ideoque levem. Denique digressus ad otium, asscitusque postea in palatium, semper sobrius et in primis consistens, ita fidem continentiamque virtutes coluit amplas, ut nec prodidisse aliquando arcanum, nisi tuendae causa alienae salutis, nec exarsisse cupidine plus habendi arcesseretur, ut ceteri.

Unde factum est ut subinde Romam secedens, ibique fixo domicilio consenescens, comitem circumferens conscientiam bonam, colatur a cunctis ordinibus et ametur, cum soleant id genus homines post partas ex iniquitate divitias latebras captare secretas, ut lucifugae vitantes multitudinis laesae conspectus.

Cui spadonum veterum hunc comparare debeam,

v1.p.230
antiquitates replicando complures invenire non potui. Fuerunt enim apud veteres (licet oppido pauci) fideles et frugi, sed ob quaedam vitia maculosi. Inter praecipua enim, quae eorum quisque studio possederat vel ingenio, aut rapax aut feritate contemptior fuit, aut propensior ad laedendum, vel regentibus[*](regentibus, Erfurdt, Mommsen; clientibus, Val.; largientibus, Novák; ligendi mus, V.) nimium blandus, aut potentiae fastu superbior; ex omni latere autem ita paratum,[*](paratum, Damsté, cf. Cic. in Cat. iii. 7, 17; peritum, V.) neque legisse me neque audisse confiteor, aetatis nostrae testimonio locupleti confisus.

Verum si forte scrupulosus quidam lector antiquitatum, Menophilum Mithridatis Pontici regis eunuchum, nobis opponat, hoc monitu recordetur, nihil super eo relatum praeter id solum, quod in supremo discrimine gloriose monstravit.

Ingenti proelio superatus a Romanis et Pompeio rex praedictus, fugiensque ad regna Colchorum, adultam filiam nomine Drypetinam, vexatam asperitate morborum, in castello Sinhorio huic Menophilo commissam reliquit. Qui virginem omni remediorum solacio plene curatam, patri tutissime servans, cum a Mallio Prisco, imperatoris legato, munimentum quo claudebatur obsideri coepisset, defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superesset[*](superesset, H2BG; superasset, V.) et violata, interfecta illa mox

v1.p.232
gladium in viscera sua compegit. Nunc redeam unde diverti.

Superato ut dixi Marcello, reversoque[*](reuersoque, Lind; euersoque, V.) Serdicam, unde oriebatur, in castris Augusti per simulationem tuendae maiestatis imperatoriae, multa et nefanda perpetrabantur.[*](perpetrabantur G; perpetrabant, V.)

Nam si super occentu soricis vel occursu mustelae, vel similis signi gratia consuluisset quisquam[*](quisquam, Heraeus, cf. xxii. 16, 19; quemquam, V.) peritum, aut anile incantamentum ad leniendum adhibuisset dolorem, quod medicinae quoque admittit auctoritas, reus unde non poterat opinari delatus, raptusque in iudicium, poenaliter interibat.

Per id tempus fere servum[*](fere or ferme, Wagner, seruum, Heraeus; fer (lac. 11 letters) num, V.) quendam, nomine Danum, terrore tenus uxor rerum levium incusarat: hanc incertum unde notam[*](hancincertum unde notam, Heraeus; incusarat (lac. of 7 letters) certum an*cincertum (c after * added by V2) undenso tam, V.) Rufinus subsedit,[*](subsedit, Clark; subsidebat, Val., subseda, V.) —quo indicante quaedam cognita per Gaudentium, agentem in rebus, consularem Pannoniae tunc Africanum, cum convivis rettulimus interfectum—apparitionis praefecturae praetorianae tum etiam princeps ob devotionem.

Is[*](is, Val; bis, V.) (ut loquebatur iactantius) versabilem feminam, post nefandum concubitum, in

v1.p.234
periculosam fraudem illexit; suasit consarcinatis mendaciis laesae maiestatis arcessere maritum insontem, et fingere quod velamen purpureum, a Diocletiani sepulcro furatus, quibusdam consciis occultabat.

Hisque ad multorum exitium ita formatis, ipse spe potiorum ad imperatoris pervolat castra, excitaturus calumnias consuetas. Reque comperta, iubetur Mavortius, tunc praefectus praetorio, vir sublimis constantiae, crimen acri inquisitione spectare, iuncto ad audiendi societatem Ursulo (largitionum comite) severitatis itidem non improbandae.

Exaggerato itaque negotio ad arbitrium temporum, cum nihil post tormenta multorum inveniretur, iudicesque haererent ambigui, tandem veritas respiravit oppressa, et in abrupto necessitatis mulier Rufinum totius machinae confitetur auctorem, nec adulterii foeditate suppressa; statimque legibus contemplatis, illi amore recti concordes et iusti,[*](contemplatis, Val.; illi amore recti, Novák (iudices idem, scripseram); concordes et iusti, Eyssen.; contem (lac. 24 letters) ordes. V.) ambos sententia damnavere letali.

Quo cognito Constantius fremens, et tamquam vindicem salutis suae lugens exstinctum, missis equitibus citis, Ursulum redire ad comitatum minaciter iussit. Qui cum eo venisset adireque principem vellet, ab aulicis arcebatur, ne defendendae

v1.p.236
posset assistere[*](qui cum eo .adsistere, Novák; posse adsistere ueritatis et tale, V.) veritati; sed ille spretis qui prohibebant, perrupit intrepidus, ingressusque consistorium, ore et pectore libero docuit gesta; hacque fiducia linguis adulatorum occlusis, et praefectum et se discrimine gravi subtraxit.

Tune illud apud Aquitanos evenit, quod latior fama vulgarat. Veterator quidam ad lautum convivium rogatus et mundum, qualia sunt in his regionibus plurima, cum vidisset linteorum toralium purpureos[*](purpureos, Giinther; per duos, V.) clavos ita latissimos, ut sibi vicissim arte ministrantium cohaererent, mensamque operimentis paribus tectam, anteriorem chlamydis partem utraque manu vehens intrinsecus, structuram omnem ut amictus adornaverat principalis; quae res patrimonium dives evertit.

Malignitate simili quidam agens in rebus in Hispania ad cenam itidem invitatus, cum inferentes vespertina lumina pueros exclamasse audisset ex usu vincamus, verbum sollemne[*](uerbum, Her., sollemne, Lind.; perun (lac. 8 letters) lemne (lac. 11 letters), V.) interpretatum atrociter delevit nobilem domum.

Haec taliaque ideo magis magisque crescebant, quod Constantius impendio timidus et de vita sollicitus,[*](etsollicitus, Novák in lac. of 18 letters.) semper se ferro peti[*](ferro peti, Novák; feriri, EBG; ferri, V.) sperabat, ut Dionysius tyrannus ille Siciliae, qui ob hoc idem vitium

v1.p.238
et tonstrices docuit filias, necui alieno ora committeret leviganda, aedemque brevem, ubi cubitare sueverat, alta circumdedit fossa eamque ponte solubili superstravit, cuius disiectos asseres et axiculos secum in somnum abiens transferebat, eosdemque compaginabat, lucis initio processurus.

Inflabant itidem has malorum civilium bucinas potentes in regia, ea re ut damnatorum petita bona suis accorporarent, essetque materia per vicinitates eorum late grassandi.

Namque ut documenta liquida prodiderunt, proximorum fauces aperuit primus omnium Constantinus, sed eos medullis provinciarum saginavit Constantius.

Sub hoc enim ordinum singulorum auctores, infinita cupidine divitiarum arserunt, sine iustitiae distinctione vel recti, inter ordinarios iudices Rufinus primus praefectus praetorio, et inter militares equitum magister Arbetio, praepositusque cubiculi Eusebius,[*](Eusebius, Lind.; Lucillianus (?), Val.; laps (lac. 19 letters) annus, V.) --- anus quaestor, et in urbe Anicii, quorum ad avorum[*](quorum ad auorum, Pet.; aniciique (la c. 27 letters), uorum, V.) aemulationem posteritas tendens, satiari numquam potuit cum possessione multo maiore.

v1.p.240