Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Eisdem diebus, allapso rumore Constantius doctus, obsesso apud Senonas Caesari auxilium non tulisse Marcellum, eum sacramento solutum abire iussit in larem. Qui tamquam iniuria gravi perculsus, quaedam in Iulianum moliebatur, auribus Augusti confisus, in omne patentibus crimen.

v1.p.226

Ideoque cum discederet, Eutherius praepositus cubiculi mittitur statim post eum, siquid finxerit convicturus. Verum ille hoc nesciens, mox venit Mediolanum, strepens et tumultuans, (ut erat vanidicus et amenti propior); admissus in consistorium, lulianum ut procacem insimulat, iamque ad evagandum altius validiores sibi pinnas aptare; ita enim cum motu quodam corporis loquebatur ingenti.

Haec eo fingente licentius, Eutherius (ut postulavit) inductus, iussusque loqui quod vellet, verecunde et modice docet, velari veritatem mendaciis. Magistro enim armorum, ut credebatur, cessante consulto, industria vigili Caesarem obsessum apud Senonas diu barbaros reppulisse, apparitoremque fidum auctori suo quoad vixerit fore, obligata cervice sua spondebat.