Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Denique id eum ad usque imperii finem et vitae scimus utiliter observasse, ne per indulgentias (quas appellant) tributariae

v1.p.222
rei concederet reliqua. Norat enim hoc facto se aliquid locupletibus additurum, cum constet ubique, pauperes inter ipsa indictorum[*](indictorum, Pithoeus; indictionum, Seeck; dictorum, V.) exordia solvere universa sine laxamento compelli.

Inter has tamen regendi moderandique vias, bonis principibus aemulandas, barbarica rabies exarserat rursus in[*](rursus in, added by Heraeus; in, by BG; e.m. without lac., V def. by Löfstedt.) maius.

Utque bestiae custodum neglegentia raptu vivere solitae, ne his quidem remotis, appositisque fortioribus abscesserunt, sed tumescentes inedia, sine respectu salutis, armenta vel greges incursant, ita etiam illi, cunctis quae diripuere consumptis, fame urgente, agebant aliquotiens praedas, interdum antequam contingerent aliquid, oppetebant.

Haec per eum annum spe dubia eventu tamen secundo per Gallias agebantur. In comitatu vero Augusti, circumlatrabat Arbetionem invidia, velut summa mox adepturum, decora cultus imperatorii praestruxisse, instabatque ei strepens immania, comes Verissimus nomine, arguens coram, quod a gregario ad magnum militiae culmen evectus, hoc quoque non contentus (ut parvo) locum appeteret principalem.

Sed specialiter eum insectabatur

v1.p.224
Dorus quidam ex medico scutariorum, quem nitentium rerum centurionem sub Magnentio Romae provectum, retulimus accusasse Adelphium, urbi praefectum, ut altiora coeptantem.