Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Aditus a parentibus virginis raptae, eum qui violarat convictum relegari decrevit. Hisque indigna pati querentibus, quod non sit morte multatus, responderat hactenus: Incusent iura clementiam, sed imperatorem mitissimi animi legibus praestare ceteris decet.

Egressurum eum ad expeditionem plures interpellabant ut laesi, quos audiendos provinciarum rectoribus commendabat; et reversus, quid egerint singuli quaerens, delictorum vindictas genuina lenitudine mitigabat.

Ad ultimum exceptis victoriis, per quas cadentes[*](audentes, Birt; uagantes, Novák.) saepe incolumi contumacia barbaros fudit, quod profuerit anhelantibus extrema penuria Gallis, hinc maxime claret, quod primitus partes eas ingressus, pro capitulis singulis tributi nomine vicenos quinos aureos repperit flagitari, discedens vero septenos tantum munera universa complentes: ob quae tamquam solem sibi serenum post squalentes tenebras affulsisse, cum alacritate et tripudiis laetabantur.