Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et quoniam a loco, unde Romana promota sunt signa, ad usque vallum barbaricum quarta leuga signabatur et decima, id est unum et viginti milia passuum, utilitati securitatique recte consulens Caesar, revocatis procursatoribus[*](procursatoribus, Her.; praecursoribus, BG; praecursatoribus, V.) iam antegressis, indictaque

v1.p.268
solitis vocibus quiete, cuneatim circumsistentes alloquitur, genuina placiditate sermonis:

Urget ratio salutis tuendae communis, ut parcissime dicam, non iacentis animi Caesarem hortari vos et orare,-commilitones mei—ut adulta robustaque virtute confisi, cautiorem viam potius eligamus, ad toleranda vel ad depellenda quae sperantur, non praeproperam et ancipitem.

Ut enim in periculis iuventutem impigram esse convenit et audacem, ita (cum res postulat) regibilem et consultam. Quid igitur censeo, si arbitrium affuerit vestrum, iustaque sustinet indignatio, paucis absolvam.

Iam dies in meridiem vergit, lassitudine nos itineris fatigatos, scrupulosi tramites excipient et obscuri, nox senescente luna nullis sideribus adiuvanda, terrae protinus aestu flagrantes, nullis aquarum subsidiis fultae; quae si dederit quisquam commode posse transiri, ruentibus hostium examinibus post otium cibique refectionem et potus, quid nos agamus?[*](agamus, Clark, c.c.; agimus, V.) Quo vigore inedia siti laboreque membris marcentibus occurramus?

Ergo quoniam negotiis difficillimis quoque[*](quoque before saepe, Her.; q. before Ergo, V.) saepe dispositio tempestiva prospexit, et statum nutantium rerum, recto consilio in bonam partem accepto, aliquotiens divina remedia repararunt, hic quaeso

v1.p.270
vallo fossaque circumdati, divisis vigiliis, quiescamus, somnoque et victu congruis potiti pro tempore, pace dei sit dictum, triumphaturas aquilas et vexilla victricia primo lucis moveamus exordio.

Nec finiri perpessi quae dicebantur, stridore dentium infrendentes, ardoremque pugnandi hastis illidendo scuta monstrantes, in hostem se duci iam conspicuum exorabant, caelestis dei favore, fiduciaque sui, et fortunati rectoris expertis virtutibus freti, atque (ut exitus docuit) salutaris quidam genius praesens ad dimicandum eos (dum adesse potuit), incitabat.

Accessit huic alacritati plenus celsarum potestatum assensus, maximeque Florenti praefecti praetorio, periculose quidem sed ratione secunda pugnandum esse censentis, dum starent[*](starent, Haupt; instarent, V.) barbari conglobati, qui si diffluxissent, motum militis in seditiones nativo calore propensioris ferri non posse aiebat, extortam sibi victoriam (ut putavit) non sine ultimorum conatu graviter toleraturi.[*](toleraturi, G (with following lac. c.c. Her.); tolleratur, V.)

Addiderat autem fiduciam nostris consideratio gemina, recordantibus quod anno nuper emenso, Romanis per transrhenana spatia fusius volitantibus, nec visus est quisquam laris sui defensor, nec obvius

v1.p.272
stetit, sed concaede arborum densa undique semitis clausis, sidere urente brumali, aegre vixere barbari longius amendati, quodque imperatore terras eorum ingresso, nec resistere ausi, nec apparere, pacem impetraverunt, suppliciter obsecrantes.

Sed nullus mutatam rationem temporis advertebat, quod tune tripertito exitio premebantur, imperatore urgente per Raetias, Caesare proximo nusquam elabi permittente, finitimis, quos hostes fecere discordiae, modo non occipitia conculcantibus hinc indeque cinctorum. Postea vero pace data discesserat imperator, et sedata iurgiorum materia, vicinae gentes iam concordabant, et turpissimus ducis Romani digressus ferociam natura conceptam auxit in maius.

Alio itidem modo res est aggravata Romana, ex negotio tali. Regii duo fratres vinculo pacis adstricti, quam anno praeterito impetraverant a Constantio, nec tumultuare nec commoveri sunt ausi. Sed paulo postea uno ex his Gundomado, qui potior erat, fideique firmioris, per insidias interempto, omnis eius populus cum nostris hostibus conspiravit et confestim Vadomarii plebs (ipso invito,[*](ipso inuito, Clark, c.c.; ipso repugnante, Haupt; lac. 12 letters at end of line, V.) ut asserebat) agminibus bella cientium barbarorum sese coniunxit.

v1.p.274