Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et diebus postea paucis ductus ad comitatum

v1.p.300
imperatoris, missusque exinde Romam, in castris peregrinis, quae in monte sunt Caelio, morbo veterni consumptus est.

His tot ac talibus prospero peractis eventu, in palatio Constanti quidam Iulianum culpantes, ut princeps ipse delectaretur, irrisive Victorinum ideo nominabant, quod verecunde referens quotiens imperaret, superatos indicabat saepe Germanos.

Interque exaggerationem inanium laudum, ostentationemque aperte lucentium, inflabant ex usu imperatorem, suopte ingenio nimium, quicquid per omnem terrae ambitum agebatur, felicibus eius auspiciis assignantes.

Quocirca magniloquentia elatus adulatorum, tune et deinde edictis propositis, arroganter satis multa mentiebatur, se solum (cum gestis non adfuisset) et dimicasse et vicisse et supplices reges gentium erexisse aliquotiens scribens, et si verbi gratia eo agente tune in Italia, dux quidam egisset fortiter contra Persas, nulla eius mentione per textum longissimum facta, laureatas litteras ad provinciarum damna mittebat, se inter primores versatum cum odiosa sui iactatione significans.

Exstant denique eius dicta, in tabulariis principis[*](principis, put after eius by Val.; tabulariis principiis (principis, W2BG), V.) publicis condita,[*](condita, W2ED; condi (lac. 27 letters) delata, V.) in quibus ambitiose[*](in quibus ambitiose, added by Val.) delata narrandi extollendique semet in caelum. Ab Argentorato cum pugnaretur, mansione quadragesima

v1.p.302
disparatus, describens proelium aciem ordinasse, et stetisse inter signiferos, et barbaros fugasse praecipites, sibique oblatum falso indicat Chonodomarium (pro rerum indignitas) super Iuliani gloriosis actibus conticescens, quos sepelierat penitus, ni fama res maximas, vel obumbrantibus plurimis, silere nesciret.

Hac rerum varietate, quam iam digessimus, ita[*](varietate ita, Clark; quis varietatem iam digessimus ita, V.) conclusa, Martius iuvenis, Rheno post Argentoratensem pugnam otiose fluente, securus, sollicitusque idem ne dirae[*](idem ne dirae, Her.; ne dire, EBG; inedire, V.) volucres consumerent corpora peremptorum, sine discretione cunctos humari mandavit, absolutisque legatis, quos ante certamen superba quaedam portasse praediximus, ad Tres Tabernas revertit.

Unde cum captivis omnibus praedam Mediomatricos servandam ad reditum usque suum duci praecipit, et petiturus ipse Mogontiacum, ut ponte compacto transgressus, in suis

v1.p.304
regionibus[*](regionibus, added by Damsté, cf. § 3.) requireret barbaros, cum nullum reliquisset in nostris, refragante vetabatur exercitu; verum facundia iucunditateque sermonum allectum, in voluntatem traduxerat suam. Amor enim post documenta flagrantior, sequi libenter hortatus est omnis operae conturmalem, auctoritate magnificum ducem, plus laboris indicere sibi quam militi, sicut perspicue contigit, assuetum. Moxque ad locum praedictum est ventum, flumine pontibus constratis transmisso, occupavere terras hostiles.

At barbari perstricti negotii magnitudine, qui se in tranquillo positos otio, parum inquietari posse sperabant, aliorum exitio quid fortunis suis immineret anxie cogitantes, simulata pacis petitione, ut primae vertiginis impetum declinarent, misere legatos cum verbis compositis, quae denuntiarent concordem foederum firmitatem; incertumque quo consilio statim instituto,[*](statim instituto or statim impetu restituto, Mommsen; stat institutes, V.) mutata voluntate, per alios cursu celeri venire compulsos, acerrimum nostris minati sunt bellum, ni eorum regionibus excessissent.

Quibus clara fide compertis, Caesar noctis prima quiete, navigiis modicis et velocibus octingentos imposuit milites, ut spatio stadiorum xx[*](ut spatio stadiorum xx, Novák; militis eorum xx, V.) sursum versum decurso egressi, quicquid invenire potuerint,

v1.p.306
ferro violarent et flammis.

Quo ita disposito, solis primo exortu, visis per montium vertices barbaris, ad celsiora ducebatur alacrior miles, nulloque invento (hoc si quidem opinati discessere confestim) eminus ingentia fumi volumina visebantur, indicantia nostros perruptas populari terras hostiles.

Quae res Germanorum perculit animos, atque desertis insidiis, quas per arta loca et latebrosa struxerant nostris, trans Menum nomine fluvium ad opitulandum suis necessitudinibus avolarunt.

Ut enim in[*](in, added by Kellerbauer, cf. xvi. 12, 40.) rebus amat fieri dubiis et turbatis, hinc equitum nostrorum accursu, inde navigiis vectorum militum impetu repentino perterrefacti, evadendi subsidium velox locorum invenere prudentes, quorum digressu miles libere gradiens, opulentas pecore villas et frugibus rapiebat, nulli parcendo, extractisque captivis, domicilia cuncta, curatius ritu Romano constructa, flammis subditis exurebat.

Emensaque aestimatione decimi lapidis, cum prope silvam venisset squalore tenebrarum horrendam, stetit dux[*](dux, added by Clark; V omits.) diu cunctando, indicio perfugae doctus per subterranea quaedam occulta, fossasque multifidas, latere hostium[*](hostium, added by Novák; lac. after latere, Clark, c.c.) plurimos, ubi habile visum fuerit erupturos.

Ausi tamen omnes accedere fidentissime, ilicibus incisis et fraxinis, roboreque

v1.p.308
abietum magno, semitas invenere constratas. Ideoque gradientes cautius retro, non nisi per anfractus longos et asperos ultra progredi posse, vix indignationem capientibus animis, advertebant.