Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Utque nativo more sunt barbari humiles in adversis, disparesque in secundis, servus alienae voluntatis trahebatur pallore confusus, claudente noxarum conscientia linguam, immensum quantum

v1.p.298
ab eo differens, qui post feros lugubresque terrores, cineribus Galliarum insultans, multa minabatur et saeva.

Quibus ita favore superni numinis terminatis, post exactum iam diem, occinente liticine revocatus invitissimus miles, prope supercilia Rheni tendebat, scutorumque ordine multiplicato vallatus, victu fruebatur et somno.

Ceciderunt autem in hac pugna Romani quidem CCXL et III, rectores vero III: Bainobaudes Cornutorum tribunus, adaeque Laipso et Innocentius cataphractarios ducens, et vacans quidam tribunus, cuius non suppetit nomen; ex Alamannis vero sex[*](sex aliis, V; sex, G, Her. (cf. note 2); sex aut septem (AVII), Clark.) milia corporum numerata sunt, in campo constrata, et alii[*](alii, added by Her. (cf. note 1).) inaestimabiles mortuorum acervi per undas fluminis ferebantur.

Tune Iulianus, ut erat fortuna sui spectatior, meritisque magis quam imperio potens, Augustus acclamatione concordi totius exercitus appellatus, ut agentes petulantius milites increpabat, id se nec sperare nec adipisci velle iurando confirmans.

Et ut augeret eventus secundi laetitiam, concilio convocato propositisque praemiis, propitio ore[*](conuocato . ore, Gardt.; concilio omni spectante (contione, Kiessling), Haupt; concilio (lac. 9 letters) mus peciare, V.) Chonodomarium sibi iussit offerri. Qui primo curvatus, deinde humi suppliciter fusus, gentilique prece veniam poscens, bono animo esse est iussus.

Et diebus postea paucis ductus ad comitatum

v1.p.300
imperatoris, missusque exinde Romam, in castris peregrinis, quae in monte sunt Caelio, morbo veterni consumptus est.

His tot ac talibus prospero peractis eventu, in palatio Constanti quidam Iulianum culpantes, ut princeps ipse delectaretur, irrisive Victorinum ideo nominabant, quod verecunde referens quotiens imperaret, superatos indicabat saepe Germanos.

Interque exaggerationem inanium laudum, ostentationemque aperte lucentium, inflabant ex usu imperatorem, suopte ingenio nimium, quicquid per omnem terrae ambitum agebatur, felicibus eius auspiciis assignantes.

Quocirca magniloquentia elatus adulatorum, tune et deinde edictis propositis, arroganter satis multa mentiebatur, se solum (cum gestis non adfuisset) et dimicasse et vicisse et supplices reges gentium erexisse aliquotiens scribens, et si verbi gratia eo agente tune in Italia, dux quidam egisset fortiter contra Persas, nulla eius mentione per textum longissimum facta, laureatas litteras ad provinciarum damna mittebat, se inter primores versatum cum odiosa sui iactatione significans.

Exstant denique eius dicta, in tabulariis principis[*](principis, put after eius by Val.; tabulariis principiis (principis, W2BG), V.) publicis condita,[*](condita, W2ED; condi (lac. 27 letters) delata, V.) in quibus ambitiose[*](in quibus ambitiose, added by Val.) delata narrandi extollendique semet in caelum. Ab Argentorato cum pugnaretur, mansione quadragesima

v1.p.302
disparatus, describens proelium aciem ordinasse, et stetisse inter signiferos, et barbaros fugasse praecipites, sibique oblatum falso indicat Chonodomarium (pro rerum indignitas) super Iuliani gloriosis actibus conticescens, quos sepelierat penitus, ni fama res maximas, vel obumbrantibus plurimis, silere nesciret.