Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et quia non nisi Rheno transito ad territoria sua poterat pervenire, vultum ne agnosceretur operiens, sensim retulit pedem. Cumque propinquaret iam ripis, lacunam palustribus aquis interfusam circumgrediens ut transiret, calcata mollitie glutinosa, equo est evolutus, et confestim licet obeso corpore gravior, ad subsidium vicini collis evasit, quem agnitum (nec enim potuit celare qui fuerit, fortunae prioris magnitudine proditus), statim anhelo cursu cohors cum tribuno secuta, armis circumdatum aggerem nemorosum, cautius obsidebat, perrumpere verita, ne fraude latenti inter ramorum tenebras exciperetur occultas.

Quibus visis, compulsus ad ultimos metus, ultro se dedidit[*](dedidit, Bentley; dedit, V.) solus egressus, comitesque eius ducenti numero et tres amici iunctissimi, flagitium arbitrati post regem vivere, vel pro rege non mori, si ita tulerit casus, tradidere se vinciendos.

Utque nativo more sunt barbari humiles in adversis, disparesque in secundis, servus alienae voluntatis trahebatur pallore confusus, claudente noxarum conscientia linguam, immensum quantum

v1.p.298
ab eo differens, qui post feros lugubresque terrores, cineribus Galliarum insultans, multa minabatur et saeva.

Quibus ita favore superni numinis terminatis, post exactum iam diem, occinente liticine revocatus invitissimus miles, prope supercilia Rheni tendebat, scutorumque ordine multiplicato vallatus, victu fruebatur et somno.

Ceciderunt autem in hac pugna Romani quidem CCXL et III, rectores vero III: Bainobaudes Cornutorum tribunus, adaeque Laipso et Innocentius cataphractarios ducens, et vacans quidam tribunus, cuius non suppetit nomen; ex Alamannis vero sex[*](sex aliis, V; sex, G, Her. (cf. note 2); sex aut septem (AVII), Clark.) milia corporum numerata sunt, in campo constrata, et alii[*](alii, added by Her. (cf. note 1).) inaestimabiles mortuorum acervi per undas fluminis ferebantur.

Tune Iulianus, ut erat fortuna sui spectatior, meritisque magis quam imperio potens, Augustus acclamatione concordi totius exercitus appellatus, ut agentes petulantius milites increpabat, id se nec sperare nec adipisci velle iurando confirmans.