Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Pares enim quodam modo coiere cum paribus, Alamanni robusti et celsiores, milites usu nimio dociles; illi feri et turbidi, hi quieti et cauti; animis isti fidentes, grandissimis illi corporibus freti.

Resurgebat tamen aliquotiens armorum pondere

v1.p.290
pulsus loco Romanus, lassatisque impressus genibus laevum reflectens poplitem barbarus subsidebat, hostem ultro lacessens, quod indicium est obstinationis extremae.

Exsiluit itaque subito ardens optimatium globus, inter quos decernebant et reges, et sequente vulgo ante alios agmina nostrorum irrupit, et iter sibi aperiendo,[*](aperiendo, EBG; pandendo, Her.; rapiendo, suggested by Clark, cf. xviii. 9, 3; pariendo, V.) ad usque Primanorum legionem pervenit locatam in medio—quae confirmatio castra praetoria dictitatur,-ubi densior et ordinibus frequens, miles instar turrium fixa firmitate consistens, proelium maiore spiritu repetivit, et vulneribus declinandis intentus, seque in modum mirmillonis operiens, hostium latera, quae nudabat ira flagrantior, districtis gladiis perforabat.

At illi prodigere vitam pro victoria contendentes, temptabant agminis nostri laxare compagem. Sed continuata serie peremptorum, quos Romanus iam fidentior stravit, succedebant barbari superstites interfectis, auditoque occumbentium gemitu crebro, pavore perfusi torpebant.

Fessi denique tot aerumnis, et ad solam deinceps strenui fugam, per diversos tramites tota celeritate digredi[*](digredi, Her. cf. deici, § 51; egredi, W2; gredi, V.) festinabant, ut e mediis saevientis pelagi fluctibus, quocumque avexerit ventus, eici nautici properant et

v1.p.292
vectores; quod voti magis quam spei fuisse fatebitur quilibet tunc praesens.

Aderatque propitiati numinis arbitrium clemens, et secans terga cedentium miles cum interdum flexis ensibus feriendi non suppeterent instrumenta, erepta[*](erepta, added by Haupt (rapta, Novák); V omits.) ipsis barbaris tela eorum vitalibus immergebat, nec quisquam vulnerantium sanguine iram explevit nec satiavit caede multiplici dexteram, vel miseratus supplicantem abscessit.