Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quo cognito opitulatum conturmalibus suis celeri cursu Batavi venere cum Regibus, formidabilis manus, extremae necessitatis arficulo circumventos, (si iuvisset fors) ereptura, torvumque canentibus classicis, adultis viribus certabatur.

Verum Alamanni bella alacriter ineuntes, altius anhelabant, velut quodam furoris afflatu,[*](afflatu, Bentley, Hertz; adfectu, V.) opposita omnia deleturi. Spicula tamen verrutaque missilia non cessabant, ferrataeque arundines fundebantur, quamquam etiam comminus mucro feriebat contra mucronem, et loricae gladiis findebantur, et vulnerati nondum effuso cruore ad audendum exsertius consurgebant.

Pares enim quodam modo coiere cum paribus, Alamanni robusti et celsiores, milites usu nimio dociles; illi feri et turbidi, hi quieti et cauti; animis isti fidentes, grandissimis illi corporibus freti.

Resurgebat tamen aliquotiens armorum pondere

v1.p.290
pulsus loco Romanus, lassatisque impressus genibus laevum reflectens poplitem barbarus subsidebat, hostem ultro lacessens, quod indicium est obstinationis extremae.

Exsiluit itaque subito ardens optimatium globus, inter quos decernebant et reges, et sequente vulgo ante alios agmina nostrorum irrupit, et iter sibi aperiendo,[*](aperiendo, EBG; pandendo, Her.; rapiendo, suggested by Clark, cf. xviii. 9, 3; pariendo, V.) ad usque Primanorum legionem pervenit locatam in medio—quae confirmatio castra praetoria dictitatur,-ubi densior et ordinibus frequens, miles instar turrium fixa firmitate consistens, proelium maiore spiritu repetivit, et vulneribus declinandis intentus, seque in modum mirmillonis operiens, hostium latera, quae nudabat ira flagrantior, districtis gladiis perforabat.

At illi prodigere vitam pro victoria contendentes, temptabant agminis nostri laxare compagem. Sed continuata serie peremptorum, quos Romanus iam fidentior stravit, succedebant barbari superstites interfectis, auditoque occumbentium gemitu crebro, pavore perfusi torpebant.

Fessi denique tot aerumnis, et ad solam deinceps strenui fugam, per diversos tramites tota celeritate digredi[*](digredi, Her. cf. deici, § 51; egredi, W2; gredi, V.) festinabant, ut e mediis saevientis pelagi fluctibus, quocumque avexerit ventus, eici nautici properant et

v1.p.292
vectores; quod voti magis quam spei fuisse fatebitur quilibet tunc praesens.

Aderatque propitiati numinis arbitrium clemens, et secans terga cedentium miles cum interdum flexis ensibus feriendi non suppeterent instrumenta, erepta[*](erepta, added by Haupt (rapta, Novák); V omits.) ipsis barbaris tela eorum vitalibus immergebat, nec quisquam vulnerantium sanguine iram explevit nec satiavit caede multiplici dexteram, vel miseratus supplicantem abscessit.

Iacebant itaque plurimi transfixi letaliter, remedia mortis compendio postulantes, alii semineces, labente iam spiritu, lucis usuram oculis morientibus inquirebant, quorundam capita discissa trabalibus telis, et pendentia iugulis cohaerebant, pars per[*](per, added by W2G; V omits.) limosum[*](limosum, Clark; scruposum, Her.; lutosum, BG; cliuosum, W2; luerosum, omitting per, V.) et lubricum solum, in sociorum cruore relapsi,[*](relapsi, Clark, prolapsi, Her.c.c.; lapse, V.) intactis ferro corporibus, acervis superruentium obruti necabantur.

Quae ubi satis evenere prosperrime, validius instante victore, acumina densis ictibus hebescebant, splendentesque galeae sub pedibus volvebantur et scuta, ultimo denique trudente discrimine, barbari, cum elati cadaverum aggeres exitus impedirent, ad subsidia fluminis petivere, quae sola restabant, eorum terga iam perstringentis.

Et quia cursu sub

v1.p.294
armis concito, fugientes miles indefessus urgebat, quidam nandi peritia eximi se posse discriminibus arbitrati, animas fluctibus commiserunt. Qua causa celeri corde futura praevidens Caesar, cum tribunis et ducibus clamore obiugatorio prohibebat, ne hostem avidius sequens, nostrorum quisquam se gurgitibus committeret verticosis.

Unde id observatum est, ut marginibus insistentes, confoderent telorum varietate Germanos, quorum siquenm morti velocitas subtraxisset, iacti corporis pondere ad ima fluminis subsidebat.

Et velut in quodam theatrali spectaculo, aulaeis miranda monstrantibus multa, licebat iam sine metu videre nandi strenuis quosdam nescios adhaerentes, fluitantes alios cum expeditioribus linquerentur ut stipites, et velut luctante amnis violentia vorari quosdam fluctibus involutos, non nullos clipeis vectos, praeruptas undarum occursantium molis, obliquatis meatibus declinantes, ad ripas ulteriores post multa discrimina pervenire. Spumans denique cruore barbarico, decolor alveus insueta stupebat augmenta.

Dum haec ita aguntur,[*](ita aguntur, Novák, cf. xvii. 11, 5, etc. (aguntur added by AG; V omits).) rex Chonodomarius reperta copia discedendi, lapsus per funerum strues, cum satellitibus paucis, celeritate rapida properabat

v1.p.296
ad castra, quae prope Tribuncos et Concordiam munimenta Romana, fixit intrepidus, ut escensis navigiis, dudum paratis ad casus ancipites, in secretis[*](in secretis, V; in deleted by Her.) secessibus se[*](se, added by Val. before secessibus; transposed by Novák; V omits.) amendaret.[*](amendaret, Val.; se mandaret, Mommsen; emendaret, V.)

Et quia non nisi Rheno transito ad territoria sua poterat pervenire, vultum ne agnosceretur operiens, sensim retulit pedem. Cumque propinquaret iam ripis, lacunam palustribus aquis interfusam circumgrediens ut transiret, calcata mollitie glutinosa, equo est evolutus, et confestim licet obeso corpore gravior, ad subsidium vicini collis evasit, quem agnitum (nec enim potuit celare qui fuerit, fortunae prioris magnitudine proditus), statim anhelo cursu cohors cum tribuno secuta, armis circumdatum aggerem nemorosum, cautius obsidebat, perrumpere verita, ne fraude latenti inter ramorum tenebras exciperetur occultas.

Quibus visis, compulsus ad ultimos metus, ultro se dedidit[*](dedidit, Bentley; dedit, V.) solus egressus, comitesque eius ducenti numero et tres amici iunctissimi, flagitium arbitrati post regem vivere, vel pro rege non mori, si ita tulerit casus, tradidere se vinciendos.

Utque nativo more sunt barbari humiles in adversis, disparesque in secundis, servus alienae voluntatis trahebatur pallore confusus, claudente noxarum conscientia linguam, immensum quantum

v1.p.298
ab eo differens, qui post feros lugubresque terrores, cineribus Galliarum insultans, multa minabatur et saeva.

Quibus ita favore superni numinis terminatis, post exactum iam diem, occinente liticine revocatus invitissimus miles, prope supercilia Rheni tendebat, scutorumque ordine multiplicato vallatus, victu fruebatur et somno.

Ceciderunt autem in hac pugna Romani quidem CCXL et III, rectores vero III: Bainobaudes Cornutorum tribunus, adaeque Laipso et Innocentius cataphractarios ducens, et vacans quidam tribunus, cuius non suppetit nomen; ex Alamannis vero sex[*](sex aliis, V; sex, G, Her. (cf. note 2); sex aut septem (AVII), Clark.) milia corporum numerata sunt, in campo constrata, et alii[*](alii, added by Her. (cf. note 1).) inaestimabiles mortuorum acervi per undas fluminis ferebantur.

Tune Iulianus, ut erat fortuna sui spectatior, meritisque magis quam imperio potens, Augustus acclamatione concordi totius exercitus appellatus, ut agentes petulantius milites increpabat, id se nec sperare nec adipisci velle iurando confirmans.