Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Hocque comperto, Chonodomarius iumento statim[*](id statim, V; id deleted by Novak; ipse s., Eyssen.) desiluit, et secuti eum residui idem fecere,[*](fecere, Kiessling; facere, V.) nihil morati; nec enim eorum quisquam ambigebat partem suam fore victricem.

Dato igitur aeneatorum accentu sollemniter signo ad pugnandum utrimque, magnis concursum est viribus. Paulisper[*](paulisper, Mommsen; populis, V.) praepilabantur missilia, et properantes concito[*](concito, Schneider, Clark; cito, EG; cuto, V.) quam considerato cursu Germani, telaque dextris explicantes, involavere nostrorum equitum turmas, frendentes immania, eorumque ultra solitum saevientium, comae fluentes horrebant, et elucebat quidam ex oculis furor, quos contra pertinax miles, scutorum obicibus vertices tegens, eiectansque gladios, vel tela concrispans, mortem minitantia perterrebat.

Cumque in ipso proeliorum articulo eques se fortiter conturmaret, et muniret latera sua firmius pedes, frontem artissimis conserens parmis, erigebantur crassi

v1.p.284
pulveris nubes, variique fuere discursus, nunc resistentibus, nunc cedentibus nostris, et obnixi genibus quidam barbari peritissimi bellatores, hostem propellere laborabant, sed destinatione nimia dexterae dexteris miscebantur et umbo trudebat umbonem, caelumque exsultantium cadentiumque resonabat a vocibus magnis, et cum cornu sinistrum artius[*](artius, Pet.; altius, V.) gradiens, urgentium tot agmina Germanorum vi nimia pepulisset, iretque in barbaros fremens, equites nostri cornu tenentes dextrum, praeter spem incondite discesserunt, dumque primi fugientium postremos impediunt, gremio legionum protecti, fixerunt integrate proelio gradum.

Hoc autem exinde acciderat, quod dum ordinum restituitur series, cataphracti equites viso rectore suo leviter vulnerato, et consorte quodam per cervicem equi labente,[*](labente, Cornelissen, labentis, V.) pondere armorum oppressi, dilapsi qua quisque poterat, peditesque calcando cuncta turbassent, ni conferti illi sibique vicissim innexi[*](innexi, Her.; innixi, V.) stetissent immobiles. Igitur cum equites nihil praeter fugae circumspectantes praesidia, vidisset longius Caesar, concito equo, eos velut repagulum quoddam cohibuit.

Quo agnito per purpureum[*](perpurpureum, W2G; perpureum, V.) signum draconis, summitati hastae longioris aptatum,

v1.p.286
velut senectutis pandentis exuvias, stetit unius turmae tribunus, et pallore timoreque perculsus, ad aciem integrandam recurrit.

Utque in rebus amat fieri dubiis, eosdem lenius increpans Caesar, Quo inquit cedimus, viri fortissimi? an ignoratis, fugam quae salutem numquam repperit, irriti conatus stultitiam indicare? Redeamus ad nostros, saltim gloriae futuri participes, si eos pro re publica dimicantes reliquimus inconsulte.

Haec reverenter dicendo, reduxit omnes ad munia subeunda bellandi, imitatus salva differentia veterem Sullam, qui cum contra Archelaum (Mithridatis ducem) educta acie proelio fatigabatur ardenti, relictus a militibus cunctis, cucurrit in ordinem primum, raptoque et coniecto vexillo in partem hostilem, Ite dixerat socii periculorum electi, et scitantibus ubi relictus sim imperator, respondete nihil fallentes: ' solus in Boeotia pro omnibus nobis cum dispendio sanguinis sui decernens.'

Proinde Alamanni, pulsis disiectisque equitibus nostris, primam aciem peditum incesserunt, eam abiecta resistendi animositate pulsuri.

Sed postquam comminus ventum est, pugnabatur paribus diu momentis. Cornuti enim et Bracchiati, usu proeliorum diuturno firmati, eos iam gestu terrentes, barritum ciere vel maximum: qui clamor

v1.p.288
ipso fervore certaminum, a tenui susurro exoriens, paulatimque adulescens ritu extollitur fluctuum, cautibus illisorum; iaculorum deinde stridentium crebritate, hinc indeque convolante, pulvis aequali motu adsurgens, et prospectum eripiens arma armis corporaque corporibus obtrudebat.

Sed violentia iraque incompositi, barbari in modum exarsere flammarum, nexamque scutorum compagem, quae nostros in modum testudinis tuebatur, scindebant ictibus gladiorum assiduis.

Quo cognito opitulatum conturmalibus suis celeri cursu Batavi venere cum Regibus, formidabilis manus, extremae necessitatis arficulo circumventos, (si iuvisset fors) ereptura, torvumque canentibus classicis, adultis viribus certabatur.

Verum Alamanni bella alacriter ineuntes, altius anhelabant, velut quodam furoris afflatu,[*](afflatu, Bentley, Hertz; adfectu, V.) opposita omnia deleturi. Spicula tamen verrutaque missilia non cessabant, ferrataeque arundines fundebantur, quamquam etiam comminus mucro feriebat contra mucronem, et loricae gladiis findebantur, et vulnerati nondum effuso cruore ad audendum exsertius consurgebant.

Pares enim quodam modo coiere cum paribus, Alamanni robusti et celsiores, milites usu nimio dociles; illi feri et turbidi, hi quieti et cauti; animis isti fidentes, grandissimis illi corporibus freti.

Resurgebat tamen aliquotiens armorum pondere

v1.p.290
pulsus loco Romanus, lassatisque impressus genibus laevum reflectens poplitem barbarus subsidebat, hostem ultro lacessens, quod indicium est obstinationis extremae.

Exsiluit itaque subito ardens optimatium globus, inter quos decernebant et reges, et sequente vulgo ante alios agmina nostrorum irrupit, et iter sibi aperiendo,[*](aperiendo, EBG; pandendo, Her.; rapiendo, suggested by Clark, cf. xviii. 9, 3; pariendo, V.) ad usque Primanorum legionem pervenit locatam in medio—quae confirmatio castra praetoria dictitatur,-ubi densior et ordinibus frequens, miles instar turrium fixa firmitate consistens, proelium maiore spiritu repetivit, et vulneribus declinandis intentus, seque in modum mirmillonis operiens, hostium latera, quae nudabat ira flagrantior, districtis gladiis perforabat.

At illi prodigere vitam pro victoria contendentes, temptabant agminis nostri laxare compagem. Sed continuata serie peremptorum, quos Romanus iam fidentior stravit, succedebant barbari superstites interfectis, auditoque occumbentium gemitu crebro, pavore perfusi torpebant.

Fessi denique tot aerumnis, et ad solam deinceps strenui fugam, per diversos tramites tota celeritate digredi[*](digredi, Her. cf. deici, § 51; egredi, W2; gredi, V.) festinabant, ut e mediis saevientis pelagi fluctibus, quocumque avexerit ventus, eici nautici properant et

v1.p.292
vectores; quod voti magis quam spei fuisse fatebitur quilibet tunc praesens.

Aderatque propitiati numinis arbitrium clemens, et secans terga cedentium miles cum interdum flexis ensibus feriendi non suppeterent instrumenta, erepta[*](erepta, added by Haupt (rapta, Novák); V omits.) ipsis barbaris tela eorum vitalibus immergebat, nec quisquam vulnerantium sanguine iram explevit nec satiavit caede multiplici dexteram, vel miseratus supplicantem abscessit.

Iacebant itaque plurimi transfixi letaliter, remedia mortis compendio postulantes, alii semineces, labente iam spiritu, lucis usuram oculis morientibus inquirebant, quorundam capita discissa trabalibus telis, et pendentia iugulis cohaerebant, pars per[*](per, added by W2G; V omits.) limosum[*](limosum, Clark; scruposum, Her.; lutosum, BG; cliuosum, W2; luerosum, omitting per, V.) et lubricum solum, in sociorum cruore relapsi,[*](relapsi, Clark, prolapsi, Her.c.c.; lapse, V.) intactis ferro corporibus, acervis superruentium obruti necabantur.

Quae ubi satis evenere prosperrime, validius instante victore, acumina densis ictibus hebescebant, splendentesque galeae sub pedibus volvebantur et scuta, ultimo denique trudente discrimine, barbari, cum elati cadaverum aggeres exitus impedirent, ad subsidia fluminis petivere, quae sola restabant, eorum terga iam perstringentis.