Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quos cum iam prope densantes semet in cuneos nostrorum conspexere ductores, steterunt vestigiis fixis, antepilanis hastatisque et ordinum primis, velut insolubili muro fundatis, et pari cautela hostes

v1.p.276
stetere cuneati.

Cumque ita ut ante dictus docuerat perfuga, equitatum omnem a dextro latere sibi vidissent oppositum, quicquid apud eos per equestres copias praepollebat, in laevo cornu locavere confertum. Eisdemque sparsim pedites miscuere discursatores et leves, profecto ratione tuta poscente.

Norant enim licet prudentem ex equo bellatorem cum clibanario nostro congressum, frena retinentem et scutum, hasta una manu vibrata, tegminibus ferreis abscondito bellatori nocere non posse, peditem vero inter ipsos discriminum vertices, cum nihil caveri solet praeter id quod occurrit, humiliter et[*](et, added by Clark; V omits.) occulte reptantem, latere forato iumenti, incautum rectorem praecipitem agere, levi negotio trucidandum.

Hoc itaque disposito, dextrum sui latus struxere clandestinis insidiis et obscuris. Ductabant autem populos omnes pugnaces et saevos Chonodomarius et Serapio, potestate excelsiores ante alios reges.

Et Chonodomarius quidem nefarius turbinis[*](turbinis, Her.; belli, AG; boni, V.) totius incentor, cuius vertici flammeus torulus aptabatur, anteibat cornu sinistrum, audax et fidens ingenti robore lacertorum, ubi ardor proelii sperabatur, immanis, equo spumante sublimior, erectus in iaculum formidandae vastitatis, armorumque nitore conspicuus ante alios,[*](ante alios, Mommsen (with conspicuus, Her.).) et strenuus[*](et strenuus, transposed by Clark, et deleted by Her.; antea strenuus et miles, V.) miles et utilis praeter ceteros ductor.

Latus vero dextrum Serapio agebat etiam tum adultae lanuginis iuvenis,

v1.p.278
efficacia praecurrens aetatem; Mederichi fratris Chonodomarii filius, hominis quoad vixerat perfidissimi; ideo sic appellatus, quod pater eius diu obsidatus pignore tentus in Galliis, doctusque Graeca quaedam arcana, hunc filium suum, Agenarichum genitali vocabulo dictitatum, ad Serapionis transtulit nomen.

Hos sequebantur potestate proximi reges, numero quinque, regalesque decem, et optimatum series magna, armatorumque milia triginta et quinque, ex variis nationibus partim mercede, partim pacto vicissitudinis reddendae quaesita.

Iamque torvum concrepantibus tubis, Severus dux Romanorum, aciem dirigens laevam, cum prope fossas armatorum refertas venisset, unde dispositum erat ut abditi repente exorti cuncta turbarent, stetit impavidus, suspectiorque de obscuris, nec referre gradum nec ulterius ire temptavit.

Quo viso, animosus contra labores maximos Caesar, ducentis equitibus saeptus, ut ardor negotii flagitabat, agmina peditum impetu[*](ut impetu, suggested by Clark.) veloci discurrerent, verbis hortabatur et gestu.[*](et gestu, added by Novak, cf. xix. 11, 9.)

Et quoniam alloqui pariter omnes nec longitude spatiorum extenta, nec in unum coactae multitudinis permitteret crebritas, (et alioqui vitabat gravioris invidiae pondus, ne videretur id affectasse quod soli sibi deberi Augustus existimabat) incautior sui hostium

v1.p.280
tela praetervolans, his et similibus notos pariter et ignotos ad faciendum fortiter accendebat.

Advenit—o socii—iustum pugnandi iam tempus, olim exoptatum mihi vobiscum, quod antehac arcessentes, arma inquietis[*](inquietis, V, Damsté, cf. xvii. 1, 13; inrequietis, Kellerbauer (cf. § 33), Clark.) motibus poscebatis.

Item cum ad alios postsignanos, in acie locatos extrema, venisset, En inquit commilitones, diu speratus praesto est dies, compellens nos omnes, elutis pristinis maculis, Romanae maiestati reddere proprium decus. Hi sunt barbari quos rabies et immodicus furor ad perniciem rerum suarum coegit occurrere, nostris viribus opprimendos.

Alios itidem bellandi usu diutino callentes, aptius ordinans, his exhortationibus adiuvabat: Exsurgamus—viri fortes—propulsemus[*](propulsemus, Her.; propellamus, BG; propelemus, V, def. by Pighi.) fortitudine congrua illisa nostris partibus probra, quae contemplans Caesaris nomen cunctando suscepi.

Quoscumque autem pugnae signum inconsulte poscentes, rupturosque imperium irrequietis motibus praevideret, Quaeso inquit ne hostes vertendos in fugam sequentes avidius, futurae victoriae gloriam violetis, neu quis ante necessitatem ultimam cedat. Nam fugituros procul dubio deseram, hostium terga caesuris adero

v1.p.282
indiscretus, si hoc pensatione moderata fiat et cauta.

Haec aliaque in eundem modum saepius replicando, maiorem exercitus partem primae barbarorum opposuit fronti, et subito Alamannorum peditum fremitus, indignationi mixtus auditus est, unanimi conspiratione vociferantium, relictis equis secum oportere versari regales, ne siquid contigisset adversum, deserta miserabili plebe, facilem discedendi copiam reperirent.

Hocque comperto, Chonodomarius iumento statim[*](id statim, V; id deleted by Novak; ipse s., Eyssen.) desiluit, et secuti eum residui idem fecere,[*](fecere, Kiessling; facere, V.) nihil morati; nec enim eorum quisquam ambigebat partem suam fore victricem.

Dato igitur aeneatorum accentu sollemniter signo ad pugnandum utrimque, magnis concursum est viribus. Paulisper[*](paulisper, Mommsen; populis, V.) praepilabantur missilia, et properantes concito[*](concito, Schneider, Clark; cito, EG; cuto, V.) quam considerato cursu Germani, telaque dextris explicantes, involavere nostrorum equitum turmas, frendentes immania, eorumque ultra solitum saevientium, comae fluentes horrebant, et elucebat quidam ex oculis furor, quos contra pertinax miles, scutorum obicibus vertices tegens, eiectansque gladios, vel tela concrispans, mortem minitantia perterrebat.