Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Nec finiri perpessi quae dicebantur, stridore dentium infrendentes, ardoremque pugnandi hastis illidendo scuta monstrantes, in hostem se duci iam conspicuum exorabant, caelestis dei favore, fiduciaque sui, et fortunati rectoris expertis virtutibus freti, atque (ut exitus docuit) salutaris quidam genius praesens ad dimicandum eos (dum adesse potuit), incitabat.

Accessit huic alacritati plenus celsarum potestatum assensus, maximeque Florenti praefecti praetorio, periculose quidem sed ratione secunda pugnandum esse censentis, dum starent[*](starent, Haupt; instarent, V.) barbari conglobati, qui si diffluxissent, motum militis in seditiones nativo calore propensioris ferri non posse aiebat, extortam sibi victoriam (ut putavit) non sine ultimorum conatu graviter toleraturi.[*](toleraturi, G (with following lac. c.c. Her.); tolleratur, V.)

Addiderat autem fiduciam nostris consideratio gemina, recordantibus quod anno nuper emenso, Romanis per transrhenana spatia fusius volitantibus, nec visus est quisquam laris sui defensor, nec obvius

v1.p.272
stetit, sed concaede arborum densa undique semitis clausis, sidere urente brumali, aegre vixere barbari longius amendati, quodque imperatore terras eorum ingresso, nec resistere ausi, nec apparere, pacem impetraverunt, suppliciter obsecrantes.

Sed nullus mutatam rationem temporis advertebat, quod tune tripertito exitio premebantur, imperatore urgente per Raetias, Caesare proximo nusquam elabi permittente, finitimis, quos hostes fecere discordiae, modo non occipitia conculcantibus hinc indeque cinctorum. Postea vero pace data discesserat imperator, et sedata iurgiorum materia, vicinae gentes iam concordabant, et turpissimus ducis Romani digressus ferociam natura conceptam auxit in maius.

Alio itidem modo res est aggravata Romana, ex negotio tali. Regii duo fratres vinculo pacis adstricti, quam anno praeterito impetraverant a Constantio, nec tumultuare nec commoveri sunt ausi. Sed paulo postea uno ex his Gundomado, qui potior erat, fideique firmioris, per insidias interempto, omnis eius populus cum nostris hostibus conspiravit et confestim Vadomarii plebs (ipso invito,[*](ipso inuito, Clark, c.c.; ipso repugnante, Haupt; lac. 12 letters at end of line, V.) ut asserebat) agminibus bella cientium barbarorum sese coniunxit.

v1.p.274

Cunctis igitur summis infimisque approbantibus tune opportune congrediendum, nec de rigore animorum quicquam remittentibus, exclamavit subito signifer Perge, felicissime omnium Caesar, quo te fortuna prosperior ducit; tandem per te virtutem et consilia militare sentimus. Praevius[*](praevius, V (defended by Her.); i praevius, G; praei nos, Clark.) ut faustus antesignanus et fortis, experieris quid miles sub conspectu bellicosi ductoris testisque individui gerendorum, modo adsit superum numen, viribus efficiet excitatis.

His auditis cum nullae laxarentur indutiae, promotus exercitus prope collem advenit molliter editum, opertum segetibus iam maturis, a superciliis Rheni haut longo intervallo distantem; ex cuius summitate speculatores hostium tres equites exciti, subito nuntiaturi Romanum exercitum adventare, festinarunt ad sues, unus vero pedes qui sequi non potuit, captus agilitate nostrorum, indicavit per triduum et trinoctium flumen transisse Germanos.

Quos cum iam prope densantes semet in cuneos nostrorum conspexere ductores, steterunt vestigiis fixis, antepilanis hastatisque et ordinum primis, velut insolubili muro fundatis, et pari cautela hostes

v1.p.276
stetere cuneati.

Cumque ita ut ante dictus docuerat perfuga, equitatum omnem a dextro latere sibi vidissent oppositum, quicquid apud eos per equestres copias praepollebat, in laevo cornu locavere confertum. Eisdemque sparsim pedites miscuere discursatores et leves, profecto ratione tuta poscente.

Norant enim licet prudentem ex equo bellatorem cum clibanario nostro congressum, frena retinentem et scutum, hasta una manu vibrata, tegminibus ferreis abscondito bellatori nocere non posse, peditem vero inter ipsos discriminum vertices, cum nihil caveri solet praeter id quod occurrit, humiliter et[*](et, added by Clark; V omits.) occulte reptantem, latere forato iumenti, incautum rectorem praecipitem agere, levi negotio trucidandum.

Hoc itaque disposito, dextrum sui latus struxere clandestinis insidiis et obscuris. Ductabant autem populos omnes pugnaces et saevos Chonodomarius et Serapio, potestate excelsiores ante alios reges.

Et Chonodomarius quidem nefarius turbinis[*](turbinis, Her.; belli, AG; boni, V.) totius incentor, cuius vertici flammeus torulus aptabatur, anteibat cornu sinistrum, audax et fidens ingenti robore lacertorum, ubi ardor proelii sperabatur, immanis, equo spumante sublimior, erectus in iaculum formidandae vastitatis, armorumque nitore conspicuus ante alios,[*](ante alios, Mommsen (with conspicuus, Her.).) et strenuus[*](et strenuus, transposed by Clark, et deleted by Her.; antea strenuus et miles, V.) miles et utilis praeter ceteros ductor.

Latus vero dextrum Serapio agebat etiam tum adultae lanuginis iuvenis,

v1.p.278
efficacia praecurrens aetatem; Mederichi fratris Chonodomarii filius, hominis quoad vixerat perfidissimi; ideo sic appellatus, quod pater eius diu obsidatus pignore tentus in Galliis, doctusque Graeca quaedam arcana, hunc filium suum, Agenarichum genitali vocabulo dictitatum, ad Serapionis transtulit nomen.