Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Cunctis enim qui per eos tramites exiere truncatis, receptaque praeda omni intacta, hi soli innoxii absoluti sunt, qui per vallum Barbationis transiere securi, ideo labi permissi, quod Bainobaudes tribunus, et Valentinianus postea

v1.p.258
imperator, cum equestribus turmis quas regebant, ad exsequendum id ordinati, a Cella tribuno scutariorum, qui Barbationi sociatus venerat ad procinctum, iter observare sunt vetiti, unde redituros didicere Germanos.