Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Hocque comperto, residui Germani, ut infido praesidio insularum relicto, ad ulteriora necessitudines et fruges opesque barbaricas contulerunt.

Conversus hinc Iulianus ad reparandas Tres Tabernas (munimentum ita cognominatum,) haut ita dudum obstinatione subversum hostili, quo aedificato constabat ad intima Galliarum (ut consueverant) adire Germanos arceri, et opus spe celerius consummavit, et victum defensoribus ibi locandis, ex barbaricis messibus non sine discriminis metu collectum militis manu, condidit ad usus anni totius.

Nec sane hoc solo contentus, sibi

v1.p.262
quoque viginti dierum alimenta parata collegit. Libentius enim bellatores quaesito dexteris propriis utebantur, admodum indignati, quoniam ex commeatu, qui eis recens advectus est, ideo nihil sumere potuerunt, quod partem eius Barbatio, cum transiret iuxta, superbe praesumpsit; residuumque quod[*](que quod, Giinther (quod, EBG); quae, V.) superfuit congestum in acervum exussit, quae utrum ut vanus gerebat et demens, an mandatu principis confidenter nefanda multa[*](multa, E2 G; ut multi, Her.; multi, V.) temptabat,[*]( temptabat, Her.; tentabant, Val.; temptabatus que tamen ., added by V2 in margin.) usque in id temporis latuit.

Illud tamen rumore tenus ubique iactabatur, quod Iulianus non levaturus incommoda Galliarum electus est, sed ut possit per bella deleri saevissima, rudis etiam tum ut existimabatur, et ne sonitum quidem duraturus armorum.

Dum castrorum opera[*](castrorum opus militum opera, Mommsen.) mature consurgunt,[*](consurgunt, G; consurgit, V.) militisque pars stationes praetendit agrarias, alia frumenta insidiarum metu colligit caute, multitude barbarica rumorem nimia velocitate praeversa, Barbationem cum exercitu quem regebat (ut praedictum est) Gallico vallo discretum impetu repentino aggressa, sequensque fugientes ad usque Rauracos et ultra quoad potuit, rapta sarcinarum et iumentorum cum calonibus parte maxima redit ad suos.[*](lac. 13 letters at end of page, V.)

Et ille tamquam expeditione eventu prospero terminata, milite disperso per stationes hibernas, ad comitatum imperatoris revertit, crimen compositurus in Caesarem (ut solebat).[*](lac. 6 letters at end of line, V; graviter semper incessens, BG.)

v1.p.264

Quo dispalato foedo terrore, Alamannorum reges Chonodomarius et Vestralpus, Urius quin etiam et Ursicinus, cum Serapione et Suomario et Hortario, in unum robore virium suarum omni collecto, bellicumque canere bucinis iussis, venere[*](canere bucinis iussis, Novák; canentibus bucinis uenere, Her.; belli. cumque foedere, V.) prope urbem Argentoratum, extrema metuentem Caesarem arbitrati retrocessisse, cum ille tum[*](tum, Val.; dum, V.) etiam perficiendi munimenti studio stringeretur.

Erexit autem confidentiam caput altius attollentum scutarius perfuga, qui commissi criminis metuens poenam, transgressus ad eos post ducis fugati discessum, armatorum tredecim milia tantum remansisse cum Iuliano docebat—is enim numerus eum sequebatur—barbara feritate certaminum rabiem undique concitante.

Cuius asseveratione eadem subinde replicantis, ad maiora stimulati fiducia, missis legatis, satis pro imperio Caesari mandaverunt, ut terris abscederet virtute sibi quaesitis et ferro; qui ignarus pavendi, nec ira nec dolore perculsus, sed fastus barbaricos ridens, tentis legatis ad usque perfectum opus castrorum, in eodem gradu constantiae stetit immobilis.

v1.p.266

Agitabat autem miscebatque omnia, sine modo ubique sese diffunditans, et princeps audendi periculosa, rex Chonodomarius, ardua subrigens supercilia, ut saepe secundis rebus elatus.

Nam et Decentium Caesarem superavit, aequo Marte congressus, et civitates erutas multas vastavit et opulentas, licentiusque diu nullo refragante Gallias persultavit. Ad cuius roborandam fiduciam, recens quoque fuga ducis accessit, numero praestantis et viribus.

Alamanni enim scutorum insignia contuentes, norant eos milites permisisse paucis suorum latronibus terrain, quorum metu aliquotiens, antequam[*](antequam, C. F. W. Müller, Haupt.; inaliquam, V.) gradum conferrent, amissis pluribus abiere dispersi. Quae anxie ferebat sollicitus Caesar, quod trudente ipsa necessitate, digresso periculi socio,[*](periculi socio, Günther, Mommsen (s.p., Madvig); periculis, V.) cum paucis (licet fortibus) populosis gentibus occurrere cogebatur.

Iamque solis radiis rutilantibus, tubarumque concinente clangore, pedestres copiae lentis incessibus educuntur, earumque lateri equestres iunctae[*](iunctae, E, C. F. W. Müller; cunctae, V.) sunt turmae, inter quas cataphractarii erant et sagittarii, formidabile genus armorum.

Et quoniam a loco, unde Romana promota sunt signa, ad usque vallum barbaricum quarta leuga signabatur et decima, id est unum et viginti milia passuum, utilitati securitatique recte consulens Caesar, revocatis procursatoribus[*](procursatoribus, Her.; praecursoribus, BG; praecursatoribus, V.) iam antegressis, indictaque

v1.p.268
solitis vocibus quiete, cuneatim circumsistentes alloquitur, genuina placiditate sermonis:

Urget ratio salutis tuendae communis, ut parcissime dicam, non iacentis animi Caesarem hortari vos et orare,-commilitones mei—ut adulta robustaque virtute confisi, cautiorem viam potius eligamus, ad toleranda vel ad depellenda quae sperantur, non praeproperam et ancipitem.

Ut enim in periculis iuventutem impigram esse convenit et audacem, ita (cum res postulat) regibilem et consultam. Quid igitur censeo, si arbitrium affuerit vestrum, iustaque sustinet indignatio, paucis absolvam.

Iam dies in meridiem vergit, lassitudine nos itineris fatigatos, scrupulosi tramites excipient et obscuri, nox senescente luna nullis sideribus adiuvanda, terrae protinus aestu flagrantes, nullis aquarum subsidiis fultae; quae si dederit quisquam commode posse transiri, ruentibus hostium examinibus post otium cibique refectionem et potus, quid nos agamus?[*](agamus, Clark, c.c.; agimus, V.) Quo vigore inedia siti laboreque membris marcentibus occurramus?

Ergo quoniam negotiis difficillimis quoque[*](quoque before saepe, Her.; q. before Ergo, V.) saepe dispositio tempestiva prospexit, et statum nutantium rerum, recto consilio in bonam partem accepto, aliquotiens divina remedia repararunt, hic quaeso

v1.p.270
vallo fossaque circumdati, divisis vigiliis, quiescamus, somnoque et victu congruis potiti pro tempore, pace dei sit dictum, triumphaturas aquilas et vexilla victricia primo lucis moveamus exordio.

Nec finiri perpessi quae dicebantur, stridore dentium infrendentes, ardoremque pugnandi hastis illidendo scuta monstrantes, in hostem se duci iam conspicuum exorabant, caelestis dei favore, fiduciaque sui, et fortunati rectoris expertis virtutibus freti, atque (ut exitus docuit) salutaris quidam genius praesens ad dimicandum eos (dum adesse potuit), incitabat.

Accessit huic alacritati plenus celsarum potestatum assensus, maximeque Florenti praefecti praetorio, periculose quidem sed ratione secunda pugnandum esse censentis, dum starent[*](starent, Haupt; instarent, V.) barbari conglobati, qui si diffluxissent, motum militis in seditiones nativo calore propensioris ferri non posse aiebat, extortam sibi victoriam (ut putavit) non sine ultimorum conatu graviter toleraturi.[*](toleraturi, G (with following lac. c.c. Her.); tolleratur, V.)