Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ut igitur multa quaeque consumpta sunt in apparatu regio, pro meritis cuilibet munera reddita,[*](regio reddita, BG in lac. of 17 letters.) secunda Orfiti praefectura, transcurso Ocriculo, elatus honoribus magnis, stipatusque agminibus formidandis, tamquam acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum[*](eum, Bentley, Günther; eo, V.) contuitu pertinaci intentis.

Cumque urbi propinquaret, senatus officia, reverendasque patriciae stirpis effigies, ore sereno contemplans, non ut Cineas ille Pyrri legatus, in unum coactam multitudinem regum, sed asylum mundi totius adesse existimabat.

Unde cum se vertisset ad plebem, stupebat qua celebritate[*](celebritate, Bentley; celeritate, V.) omne quod ubique est hominum genus confluxerit Romam. Et tamquam Euphraten armorum specie territurus aut Rhenum, altrinsecus praeeuntibus signis, insidebat aureo solus ipse carpento, fulgenti claritudine lapidum variorum, quo micante lux quaedam misceri videbatur alterna.

Eumque post antegressos multiplices alios, purpureis subtegminibus texti, circumdedere dracones, hastarum aureis gemmatisque summitatibus illigati, hiatu vasto perflabiles, et ideo velut ira perciti sibilantes, caudarumque volumina relinquentes in ventum.

Et

v1.p.246
incedebat hinc inde ordo geminus armatorum, clipeatus atque cristatus, corusco lumine radians, nitidis loricis indutus, sparsique cataphracti equites (quos clibanarios dictitant) personati thoracum muniti tegminibus, et limbis ferreis cincti, ut Praxitelis manu polita crederes simulacra, non viros; quos laminarum circuli tenues, apti corporis flexibus ambiebant, per omnia membra diducti, ut quocumque artus necessitas commovisset, vestitus congrueret, iunctura cohaerenter aptata.

Augustus itaque faustis vocibus appellatus, non montium[*](appellatus, EG; non, added by Her.; montium, Val.; appella (lac. 10 letters) otium, V.) litorumque intonante fragore cohorruit, talem se tamque immobilem, qualis in provinciis suis visebatur, ostendens.

Nam et corpus perhumile curvabat portas ingrediens celsas, et velut collo munito, rectam aciem luminum tendens, nec dextra vultum nec laeva flectebat et[*](et, added by Clark; V omits; asyndeton def. Heilmann.) (tamquam figmentum hominis) nec[*](nec, Clark; nam, V; non, AG.) cum rota concuteret nutans, nec spuens, aut os aut nasum tergens vel fricans, manumve agitans visus est umquam.

Quae licet affectabat, erant tamen haec et alia quaedam in citeriore vita, patientiae non mediocris indicia, ut existimari dabatur, uni illi concessae.

Quod autem per omne tempus imperil, nec in consessum vehiculi quemquam suscepit, nec in trabea socium privatum asscivit, ut fecere principes consecrati, et similia multa elatus in arduum

v1.p.248
supercilium, tamquam leges aequissimas observavit, praetereo, memor ea me rettulisse cum incidissent.

Proinde Romam ingressus imperil virtutumque omnium larem, cum venisset ad rostra, perspectissimum priscae potentiae forum, obstipuit, perque omne latus quo se oculi contulissent, miraculorum densitate praestrictus, allocutus nobilitatem in curia, populumque e[*](e, Val.; pro, BG; V omits.) tribunali, in palatium receptus favore multiplici, laetitia fruebatur optata, et saepe, cum equestres ederet ludos, dicacitate plebis oblectabatur, nec superbae nec a libertate coalita desciscentis, reverenter modum ipse quoque debitum servans.