Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Multis igitur cum stupore visis horrendo, imperator de[*](imperator de, AG; imperator in, Gronov; imperatori, V. See Dessau, Inscr. 736: C.I.L. vi. 1163.) fama querebatur, ut invalida vel maligna,[*](maligna, A; magna, V.) quod augens omnia semper in maius, erga haec explicanda quae Romae sunt obsolescit, deliberansque diu quid ibi[*](quid ibi, suggested by Clark; quid, E2BG; Vomits.) ageret, urbis addere statuit ornamentis, ut in maximo[*](maximo, E2, Val.; proximo, V.) circo erigeret obeliscum, cuius originem formamque loco competenti monstrabo.

Inter haec Helenae sorori Constanti, Iuliani coniugi Caesaris, Romam affectionis specie ductae, regina tunc insidiabatur Eusebia, ipsa quoad vixerat sterilis, quaesitumque venenum bibere per fraudem illexit, ut quotienscumque concepisset, immaturum abiceret partum.

Nam et pridem in Galliis, cum marem genuisset infantem, hoc perdidit dolo, quod obstetrix corrupta mercede, mox[*](mox, V, 20, 4; modo, Damsté.) natum, praesecto plus quam convenerat umbilico, necavit; tanta tamque diligens opera navabatur, ne fortissimi viri soboles appareret.

Cupiens itaque augustissima omnium sede morari diutius imperator, ut otio puriore frueretur et voluptate, assiduis nuntiis terrebatur et certis, indicantibus Suebos Raetias incursare, Quadosque

v1.p.254
Valeriam, et Sarmatas, latrocinandi peritissimum genus, superiorem Moesiam et secundam populari Pannoniam; quibus percitus tricensimo postquam ingressus est die, quartum kal. lunias ab urbe profectus, per Tridentum iter in Illyricum festinavit.

Unde misso in locum Marcelli Severo, bellorum usu et maturitate firmato, Ursicinum ad se venire praecepit. Et ille litteris gratanter acceptis, Sirmium venit, comitantibus sociis,[*](sociis, BG; solis (lac.), Clark; solis, V.) libratisque diu super pace consiliis, quam fundari posse cum Persis Musonianus rettulerat, in orientem cum magisterii remittitur potestate, provectis e consortio nostro ad regendos milites natu maioribus, adulescentes eum sequi iubemur, quicquid pro re publica mandaverit impleturi.

At Caesar exacta apud Senonas hieme turbulenta, Augusto novies seque iterum consule, Germanicis undique circumfrementibus minis, secundis ominibus motus, Remos properavit alacrior, magisque laetus quod exercitum regebat Severus, nec

v1.p.256
discors nec arrogans, sed longa militiae frugalitate compertus, et eum recta praeeuntem secutus,[*](secutus, Clark, c.c.; secuturus, V.) ut ductorem morigerus[*](morigerus, Petavius; morigerum, EBG; murigerum, V.) miles.

Parte alia Barbatio, post Silvani interitum promotus ad peditum magisterium, ex Italia iussu principis cum XXV milibus armatorum Rauracos venit.

Cogitatum est enim, solliciteque praestructum, ut saevientes ultra solitum Alamanni vagantesque fusius, multitudine geminata nostrorum, forcipis specie, trusi in angustias caederentur.

Dum haec tamen rite disposita celerantur, Laeti barbari ad tempestiva furta sollertes, inter utriusque exercitus castra occulte transgressi, invasere Lugdunum incautam, eamque populatam vi subita[*](subita, Hermann; summa, Gronov; uisu (lac. 8 letters) aconcremassent, V.) concremassent, ni clausis aditibus repercussi, quicquid extra oppidum potuit inveniri vastassent.

Qua clade cognita, agili studio Caesar missis cuneis tribus equitum expeditorum et fortium, tria observavit itinera, sciens per ea erupturos procul dubio grassatores; nec conatus ei insidianti[*](ei insidianti, Novák; neco (V2 in lac. 9 letters) inanti, V.) irritus fuit.

Cunctis enim qui per eos tramites exiere truncatis, receptaque praeda omni intacta, hi soli innoxii absoluti sunt, qui per vallum Barbationis transiere securi, ideo labi permissi, quod Bainobaudes tribunus, et Valentinianus postea

v1.p.258
imperator, cum equestribus turmis quas regebant, ad exsequendum id ordinati, a Cella tribuno scutariorum, qui Barbationi sociatus venerat ad procinctum, iter observare sunt vetiti, unde redituros didicere Germanos.

Quo non contentus, magister peditum ignavus et gloriarum Iuliani pervicax obtrectator, sciens se id contra utilitatem Romanae rei[*](Romanae rei, Mommsen; Romanam, W2 G; Romaniae, V.) iussisse—hoc enim cum argueretur, Cella confessus est—relatione fefellit Constantium, finxitque hos eosdem tribunos, ad sollicitandos milites quos duxerat per speciem venisse negotii publici; qua causa abrogata potestate ad lares rediere privati.

Eisdem diebus, exercituum adventu perterriti barbari, qui domicilia fixere cis Rhenum, partim difficiles vias et suapte natura clivosas, concaedibus clausere sollerter, arboribus immensi roboris caesis; alii occupatis insulis sparsis crebro per flumen Rhenum, ferum[*](ferum, added by Schneider; in place of Rhenum, Heraeus, c.c.; V omits.) ululantes et lugubre, conviciis Romanos incessebant et Caesarem; qui graviore motu animi percitus, ad corripiendos aliquos septem a Barbatione petierat naves, ex his quas velut transiturus amnem ad compaginandos paraverat pontes;

v1.p.260
qui, nequid per eum impetraretur, omnes incendit.

Doctus denique exploratorum delatione recens captorum, aestate iam torrida fluvium vado posse transiri, hortatus auxiliares velites cum Bainobaude Cornutorum misit tribuno,[*](misit tribuno, tr. by Heilmann; tribuno dimisit, Clark, c. c.; misit, V.) facinus memorabile si iuvisset fors patraturos, qui nunc incedendo per brevia, aliquotiens scutis in modum alveorum suppositis, nando ad insulam venere propinquam, egressique promiscue virile et muliebre secus sine aetatis ullo discrimine trucidabant ut pecudes, nanctique vacuas lintres, per eas licet vacillantes evecti, huius modi loca plurima perruperunt, et ubi caedendi satias cepit, opimitate praedarum onusti, cuius partem vi fluminis amiserunt, rediere omnes incolumes.

Hocque comperto, residui Germani, ut infido praesidio insularum relicto, ad ulteriora necessitudines et fruges opesque barbaricas contulerunt.

Conversus hinc Iulianus ad reparandas Tres Tabernas (munimentum ita cognominatum,) haut ita dudum obstinatione subversum hostili, quo aedificato constabat ad intima Galliarum (ut consueverant) adire Germanos arceri, et opus spe celerius consummavit, et victum defensoribus ibi locandis, ex barbaricis messibus non sine discriminis metu collectum militis manu, condidit ad usus anni totius.

Nec sane hoc solo contentus, sibi

v1.p.262
quoque viginti dierum alimenta parata collegit. Libentius enim bellatores quaesito dexteris propriis utebantur, admodum indignati, quoniam ex commeatu, qui eis recens advectus est, ideo nihil sumere potuerunt, quod partem eius Barbatio, cum transiret iuxta, superbe praesumpsit; residuumque quod[*](que quod, Giinther (quod, EBG); quae, V.) superfuit congestum in acervum exussit, quae utrum ut vanus gerebat et demens, an mandatu principis confidenter nefanda multa[*](multa, E2 G; ut multi, Her.; multi, V.) temptabat,[*]( temptabat, Her.; tentabant, Val.; temptabatus que tamen ., added by V2 in margin.) usque in id temporis latuit.

Illud tamen rumore tenus ubique iactabatur, quod Iulianus non levaturus incommoda Galliarum electus est, sed ut possit per bella deleri saevissima, rudis etiam tum ut existimabatur, et ne sonitum quidem duraturus armorum.

Dum castrorum opera[*](castrorum opus militum opera, Mommsen.) mature consurgunt,[*](consurgunt, G; consurgit, V.) militisque pars stationes praetendit agrarias, alia frumenta insidiarum metu colligit caute, multitude barbarica rumorem nimia velocitate praeversa, Barbationem cum exercitu quem regebat (ut praedictum est) Gallico vallo discretum impetu repentino aggressa, sequensque fugientes ad usque Rauracos et ultra quoad potuit, rapta sarcinarum et iumentorum cum calonibus parte maxima redit ad suos.[*](lac. 13 letters at end of page, V.)

Et ille tamquam expeditione eventu prospero terminata, milite disperso per stationes hibernas, ad comitatum imperatoris revertit, crimen compositurus in Caesarem (ut solebat).[*](lac. 6 letters at end of line, V; graviter semper incessens, BG.)

v1.p.264