Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Videtur enim lex quaedam vitae melioris hunc invenem a nobilibus cunis ad usque spiritum comitata supremum. Namque incrementis velocibus ita domi forisque colluxit, ut prudentia Vespasiani filius Titus alter aestimaretur, bellorum gloriosis cursibus Traiani simillimus, clemens ut Antoninus, rectae perfectaeque rationis indigine congruens Marco, ad cuius aemulationem actus suos effingebat et mores.
Et quoniam (ut Tulliana docet auctoritas) omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non item, sic praeclarae huius indolis rudimenta, tune multis obnubilantibus tegebantur, quae anteferri gestis eius postea multis et miris, hac ratione deberent, quod adulescens primaevus, ut Erechtheus in secessu Minervae nutritus, ex Academiae quietis umbraculis, non e militari tabernaculo, in pulverem Martium tractus, strata Germania, pacatisque rigentis Rheni meatibus, cruenta spirantium regum hic sanguinem fudit, alibi manus catenis afflixit.
Agens itaque negotiosam hiemem apud oppidum ante dictum, inter rumores, qui volitabant assidui, comperit Augustuduni civitatis antiquae muros spatiosi quidem ambitus sed carie vetustatis invalidos, barbarorum impetu repentino insessos, torpente praesentium militum manu, veteranos concursatione pervigili defendisse, ut solet abrupta saepe discrimina salutis ultima desperatio propulsare.
Nihil itaque remittentibus curis, ancillari adulatione posthabita, qua eum proximi ad amoenitatem flectebant et luxum, satis omnibus comparatis, octavum kalendas Iulias Augustudunum pervenit, velut dux diuturnus viribus eminens et consiliis, per diversa palantes barbaros ubi dedisset fors copiam aggressurus.
Habita itaque deliberatione assistentibus locorum peritis, quodnam iter eligeretur ut tutum, multa ultro citroque dicebantur aliis per Arbor[*](Arbor (lac. 13 letters), V.) --- quibusdam per Sedelaucum et Coram iri debere firmantibus.
Sed cum subsererent quidam, Silvanum paulo ante magistrum peditum per compendiosas vias, verum suspectas, quia ramorum tenebris[*](ramorum tenebris, Fletcher, cf. xvi. 12, 59; nemorum t., Her.; tenebris, G, Clark; quiante mumnibris, V.) multis umbrantur, cum octo auxiliarium milibus aegre transisse, fidentius Caesar audaciam viri fortis imitari magnopere
Et nequa interveniat mora, adhibitis cataphractariis solis et ballistariis, parum ad tuendum rectorem idoneis, percurso eodem itinere, Autosudorum pervenit.
Ubi brevi (sicut solebat) otio cum milite recreatus, ad Tricasinos tendebat, et barbaros in se catervatim ruentes partim, cum timeret ut ampliores, confertis lateribus observabat, alios occupatis habilibus locis, decursu facili proterens, non nullos pavore traditos cepit, residuos in curam celeritatis omne quod poterant conferentes, quia sequi non valebat, gravitate praepeditus armorum, innocuos abire perpessus est.
Proinde certiore iam spe ad resistendum ingruentibus confirmatus, per multa discrimina venit Tricasas, adeo insperatus, ut eo portas paene pulsante, diffusae multitudinis barbarae metu, aditus urbis non sine anxia panderetur ambage.
Et paulisper moratus, dum fatigato consulit militi, civitatem Remos, nihil prolatandum existimans, petit, ubi in unum congregatum exercitum vehentem unius mensis cibaria[*](mensis cibaria, added by Val., unius by Novák (in lac. 18 letters).) iusserat operiri praesentiam suam; cui praesidebat Ursicini successor Marcellus, et ipse Ursicinus, ad usque expeditionis finem agere praeceptus eisdem in locis.
Post variatas itaque sententias
Et quia dies umectus et decolor, vel contiguum eripiebat aspectum, iuvante locorum gnaritate hostes tramite obliquo discurso, post Caesaris terga legiones duas arma cogentes adorti, paene delessent, ni subito concitus clamor sociorum auxilia coegisset.
Hinc et deinde nec itinera nec flumina transire posse sine insidiis putans, erat providus et cunctator, quod[*]( quod, G; V omits.) praecipuum bonum in magnis ductoribus, opem ferre solet exercitibus et salutem.
Audiens itaque Argentoratum, Brotomagum, Tabernas, Salisonem, Nemetas et Vangionas et Mogontiacum civitates barbaros possidentes, territoria earum habitare (nam ipsa oppida ut circumdata retiis busta declinant) primam omnium Brotomagum occupavit, eique iam adventanti Germanorum manus[*](G. manus p., W2 G; G. pug. nam (without lac.), V.) pugnam intentans occurrit.
Cumque in bicornem figuram acie divisa, collato pede res agi coepisset, exitioque hostes urgerentur ancipiti, captis non nullis, aliis in ipso proelii fervore truncatis, residui discessere, celeritatis praesidio tecti.
Nullo itaque post haec repugnante, ad recuperandam ire placuit Agrippinam, ante Caesaris in Gallias adventum excisam, per quos tractus nec civitas ulla visitur nec castellum, nisi quod apud Confluentes, locum ita cognominatum, ubi amnis Mosella confunditur Rheno, Rigomagum oppidum est et una prope ipsam Coloniam turris.
Igitur Agrippinam ingressus, non ante motus est exinde, quam Francorum regibus furore mitescente perterritis, pacem firmaret rei publicae interim profuturam, et urbem reciperet munitissimam.
Quibus vincendi primitiis laetus, per Treveros hiematurus, apud Senonas oppidum tune opportunum abscessit. Ubi bellorum inundantium molem umeris suis (quod dicitur) vehens, scindebatur in multiplices curas, ut milites qui a solitis descivere praesidiis reducerentur ad loca suspecta, et conspiratas gentes in noxam Romani nominis disiectaret, ac provideret ne alimenta deessent exercitui per varia discursuro.
Haec sollicite perpensantem, hostilis aggreditur multitudo, oppidi capiundi spe in maius accensa, ideo confidenter quod ei nec scutarios adesse prodentibus perfugis didicerant nec gentiles, per municipia distributos, ut commodius vescerentur quam antea.[*](quam antea (without lac.), Heraeus; cum autem (lac. 42 letters) clausa, V.)
Clausa ergo urbe murorumque intuta parte firmata, ipse cum armatis die noctuque inter propugnacula visebatur et pinnas, ira exundante substridens, cum erumpere saepe conatus, paucitate praesentis manus impediretur. Post tricesimum denique diem, abiere barbari tristes, inaniter stulteque cogitasse civitatis obsidium mussitantes.